112.
1325. Visegrád. 2. Jun. – Carolus I. rex, possessionem Ablincs, pro capitulo Poson. reambulari jubet.
Seriem vide sub nr. 161.
113.
1325. Lippa. 16. Junii. – Carolus I. rex per magistros Joannem, Kokos et Ricolphum, ius patronatus praepositurae de Landek, a se fundatae, praeposito et conventui de Miechov in Polonia, certis sub restrictionibus, cedi indulget.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 623.
114.
1325. Esztergom. 24. Junii. – Boleslaus archiepiscopus se, in villis abbatis s. Martini, specialiter in villa Dienesd, nullum jus decimarum habere fatetur.
Nos Bolezlaus, miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, memorie commendantes significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod quia visis litteris venerabilis in Christo patris, domini Thome, per eandem quondam archiepiscopi Strigoniensis, predecessoris nostri pie recordacionis, in quibus se dicebat in villis venerabilis abbatis monasterii sancti Martini, de sacro monte Pannonie, et specialiter in villa Dyenus vocata, in Chollokuz existenti, in decimis nullum ius habere, eodem modo et nos profitemur, in villis eiusdem domini abbatis sancti Martini et specialiter in villa, quam habet in Chollokuz, Dyenus vocata, nullum ius pretextu decimarum habere. In cuius testimonium presentes concessimus, sigilli nostri apposicione roboratas. Datum Strigonii, in festo beati Johannis baptiste, sub anno incarnacionis Domini. M CCC vicesimo quinto.
E transumpto Capit. Jaurinen. a. 1327. – Sigillum e caeruleo et virido serico pendet. – Orig. membr. in Arch. Sacr. Mont. Pannon. Capsa 41. lit. N. – Edit. Anjouki Okmánytár T. II. p. 308.
115.
1325. (Győr.) 30. Jun. – Capitulum Jaurinense, Petrum sartorem Poson., terram Ablincs viginti quinque libris denariorum, capitulo Poson. vendidisse testatur.
Capitulum Jauriensis ecclesie, omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod constitutis in nostri presencia Petro sartore, cive Posoniensi, genero quondam Woch, civis similiter de Posonio, nomine suo et nomine ac vice domine Margarete, filie eiusdem Woch, Margarete et Agne (sic!), filiarum suarum, Johannis filii quondam Laurency, filii dicti Petri, ac Michaelis filii dicte Agne, pronepotum eiusdem Woch ex una parte; discretis viris Nicolao preposito ecclesie Posoniensis et magistro Emerico canonico ecclesie eiusdem Posoniensis ex parte altera. Idem Petrus sartor, viva voce coram nobis est confessus, quod ipse quandam terram, Ablench vocatam, ad sex aratra sufficientem, in comitatu Posoniensi