universis, quod Petrus et Dominicus, filii Danus, ad nostram accedentes presenciam, litteras honorabilis et discreti viri domini Pauli, quondam prepositi Scepsiensis, nobis exhibere curarunt, petentes nos cum instancia, quatenus tenorem earundem, diligenti examinacione premissa, rescribi faceremus, ac nostri sigilli munimine roborari. Quarum quidem tenor talis est:
Magister Paulus, prepositus Scepsiensis, universis Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur, salutem in vero Salvatore. Ut condigne supplicaciones antidotum exaudicionis reportare valeant, equitati convenit et rigori presertim, dum religionis innititur, vel cultus divini nominis in augmentum. Proinde ad universitatis vestre noticiam, tenore presencium volumus pervenire, quod magister Nycolaus, filius comitis Dyonisi de Sygra, comes et castellanus de Sceps, ad nostram accedens presenciam, humili a nobis supplicacione sibi et comiti Dyonisio patri suo, filiisque suis omnibus, ac filiorum suorum omnium posteris universis, annui postulavit, quod in quadam villa sua congreganda, Elsawycha vocata, denuo in culturam redigenda, capellam vel ecclesiam in honorem beati Nicolai, preciosi confessoris Christi, edificandi licenciam concedere, decimasque populorum eiusdem ville in usum sacerdotis et clerici ipsius capelle, vel ecclesie, ob augmentum cultus divini nominis, relinquere et donare dignaremur. Nos itaque accendentes, quod suprema est racio, que pro religione facit et cultus dominici nominis is augmentum, habito tractatu cum fratribus nostris de capitulo et deliberacione diligenti, de consilio et consensu eorundem, ut idem comes Nicolaus capellam, vel ecclesiam in honore dicti beati Nycolai confessoris edificare valeat, et presbiter in eadem constituendus et confirmacionis munus a nobis, vel successoribus nostris recipiendus, decimas iamdicte ville more aliorum plebanorum privilegiatorum percipiat libere, pacifice et quiete, annuimus paterno cum favore. Ita tamen, quod idem sacerdos, iure aliorum plebanorum in Sceps, nobis subiectorum, in kathedratico et descensu, aliisque juribus parochialibus, horis debitis nobis et successoribus nostris, cum debita obediencia respondere teneatur. In cuius rei memoriam pleniorem, et maioris stabilitatis incrementum, presentes concessimus litteras, appensione sigilli tam nostri, quam fratrum nostrorum, capituli videlicet Scepsiensis, roboratas. Datum[62], apud sanctum Martinum, in dominica Cantate, anno Domini M CCC octavo.
Nos igitur peticionibus eorundem Petri et Dominici, iustis et legitimis, favore paterno inclinati, tenorem earundem litterarum presentibus de verbo ad verbum redigi fecimus et nostri sigilli autentici munimine roborari. In cuius (emansit: rei) testimonium, presentibus sigillum nostrum duximus appendendum. Datum Strigonii, in festo pentecostzs, anno Domini M CCC XX quinto.
Sigillum, sat bene conservatum, e zona pendet. – Orig. membr., in Arch. Mus, Nation. Arch. Fam. Görgey.
111.
1325. Opatovicz. 30. Maii. – Procuratoriae Nankeri episcopi Cracoviensis, eiusdemque ecclesiae capituli, pro Jaroslao cancellario Cracoviensi et Neomino plebano Sandomiriensi, in causa iurisdictionali parochiarum Podolin, Gniazno, Lublova, ac quibusdam aliis, inter Cracoviensem episcopatum et Boleslaum archieppum Strigoniensem ventillata.
Ed. Monum. Polon. Med. Aevi. T. I. p. 176 et sq. – Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 634.
[62] 1308. 12. Maii.