Extus manu medii aevi: Forma cuiusdam appellacionis, facte per Teophilum condam prepositum et eius capitulum, contra cives Strigonienses. – Sigilla e corrigiis pendebant. – Orig. membran., in Arch. Primat. Secul. Lad. U. nr. 3. – Edidit Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. 641.
104.
1325. 28. Febr. – Cruciferi Strigon., Jaziges circa Csaba commorantes, contra moniales de insula Budensi, citatos esse perhibent.
Excellentissimo domino suo, domino Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie, frater Jacobus, magister cruciferorum domus hospitalis sancti regis Stephani de Strigonio et conventus loci eiusdem, oraciones in Domino, pro eodem debitas ac devotas, cum fideli famulatu. Noverit excellencia vestra, litteras vestras nobis transmissas, cum omni reverencia et honore, quibus decuit per nos recepisse et prout in eisdem nobis dabatur firmiter in mandatis, nostrum misimus hominem, scilicet Thomam clericum chori nostri, pro testimonio, cum Cosma de Chuth, homine vestro, ad citandum Jazones, contra religiosas dominas et sanctimoniales de insula Budensi; qui demum ad nos reversi concorditer retulerunt, quod feria quarta proxima post dominicam Invocavit, proxime preterita, Georgium et Nicolaum fratrem eiusdem, item Chatharth, Zudak, Byk et famulum eiusdem nomine Karachinum, eidem statuere committendo, ac Thywach, Yazones circa Chabam commorantes, ad vestram citassent presenciam, ad octavas medii quadragesime, contra dominas sanctimoniales prenotatas. Datum, feria quinta proxima post dominicam antedictam, anno Domini M CCC XX quinto.
Extus: Excellentissimo domino suo, domino Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie. – Sigillum plicat. erat appressum. – Orig. membr., in Arch. Reg. Hung. Regnicol. M. O. D. L. 2288.
105.
1325. Avignon. 4. Mart. – Joannes PP. XXII., Carolo I. regi Hung. exponit, quare Theopbilus praepositus Strigoniensis, ad ecclesiam Spalatensem non fuit promotus.
"quia prius de ipsa provideramus ecclesia, quam pervenirent ad nos huiusmodi littere, quesumus rationabiliter habeat tua serenitas excusatos – – Datum Avenione IIII. Nonas Martii. Anno nono.
Edid. Theiner: Monum. Hist. Hung. T. I p. 499.
106.
1325. 14. Mart. – Capitulum Budense, possessionem Néveg, Nicolao de eadem, statutam esse, Carolo I. regi rescribit.
Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia inclito regi Hungarie, capitulum ecclesie Budensis, oraciones in filio virginis gloriose. Litteras vestre excellencie noveritis nos recepisse, in hec verba:
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, damus pro memoria: quod causam quam religiosus vir frater Dethmams, abbas de Pechuarad, qui personaliter comparuit contra Nicolaum, filium Andree de Neuygh, pro quo Johannes litteratus cum sufficienti procuratorio astitit, secundum continenciam litterarum comitis