ut de cetero contra predictam Strigoniensem ecclesiam et prepositum sancti Thome, necnon capitulum suum memoratos, litteris aut privilegiis, cum aurea bulla, aut aliis munimentis, seu instrumentis cereo sigillo firmatis, nullo modo uti possint, quod si facerent, in omnes penas in eisdem litteris Andree regis memorati contentas, inciderent ipso facto. Sed proh dolor, nunc in malicia confortati et ex favore domini regis presumpcione resumpta, illud privilegium falsissimum de recenti factum, sicut patet ex novitate pargameni et scriptura, in iudicio coram iudice curie domini regis sepefati, presumpserunt exhibere. Quo exhibito, presumpcio maior eisdem data extitit pro eo, quod examinacioni litteratorum et discretorum non fuit traditum; ymo eisdem absque omni examinacione extitit restitutum. Nostrum autem privilegium, sigillo predicti regis Andree, ac prelatorum, tunc sedenti pro tribunali assidencium, pendentibus sigillis roboratum, quo mediante contra predictos cives sentencia supradicta data fuerat, memoratus iudex curie domini nostri regis, a nobis abstulit et pluries rogatus nobis reddere noluit, nec curavit, ut iusticiam nostram occultaret. Sed nos, huiusmodi futurum periculum metuentes, aliud par ipsius privilegii in camera ecclesie nostre duximus reservandum. Ex huiusmodi siquidem signis et coniecturis, memoratum dominum nostrum regem, cuius nutu hec fieri presumpmuntur et iudicem curie sue, inducimur merito habere suspectos. Et quia periculosum est coram iudice suspecto litigare, idcirco ad predictam sedem apostolicam, ubi consequitur iusticiam dives et pauper, appellamus, apostolos petimus et instanter petimus. Ceterum super eo, quod cum per eosdem cives iure nostro, ut premittitur, fuissemus spoliati et omnia iura canonica et civilia in hoc concordent et tradant manifeste, quod ante cognicionem ause (sic!) nullus iure suo privari debeat, ymo ante omnia restituendus sit spoliatus, sepedictus iudex, humiliter per nos rogatus, restituere nos in possessionem recusavit. Ideo appellamus et cetera. Item, quia predicti cives, a multis temporibus retroactis, propria potestate domum communem pro iudiciis eorum et causis exercendis, super terram nostram in preiudicium nostrum, nobis invitis et sepe contradicentibus construxerunt, appellamus apostolos, petimus et instanter petimus. Item super eo, quod predictus dominus noster rex, ad suggescionem falsam et malicipsam eorumdem civium, tria pallacia nostra, in eadem civitate iusto titulo ad nos devoluta et possessa, diutine aliis contulit, a nobis aufferendo indebite et iniuste, nullo iudice procedente, appellamus. Offerentes nos omnia premissa et singula premissorum, aut ea que nobis magis viderimus profutura, salvo iure minuendi, addendi vel mutandi, prout iustum fuerit et iuri consonum, probaturos. Verum, quia omnes gravati et obpressi ad ultimum remedium et refugium appellacionis debent convolare, personas nostras et ecclesias supradictas, ac omnia bona nostra mobilia et immobilia, et universos ad nos pertinentes, iura nostra tam in decimis, quam in tributis ad nos pertinencia, quocunque nomine censeantur, ponimus sub proteccione et gracia eiusdem sedis apostolice et sacrosancte Romane ecclesie, que omnium fidelium mater est et magistra. Ad prosequendum autem hanc nostram appellacionem, terminum iuris duximus prefigendum.
Nos vero peticionibus eorumdem iustis annuentes, ut tenemur, litteras nostras testimonales, que apostoli dicuntur, super appellacione facta coram nobis, eisdem dedimus, sigillis nostris autenticis pendentibus communitas. Datum ut supra.