censeatur, tamen ex eo, quod fuit hominis sine herede decedentis, ad nostram de iure pertinere collacionem recognoscentes, consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis ipsius comitis Pauli, que idem nobis in diversis regni nostri expedicionibus et agendis, in favore fidelitatis, cum effusione sui sanguinis exhibuit laudabiliter et inpendit, volentes eiusdem serviciis graciosis regie remuneracionis occurrere premio donativo; predictam possessionem Tykus, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis, sub metis et terminis prescriptis, dedimus, donavimus, reliquimus et contulimus predicto comiti Paulo, filio Andre, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam., tenendam et habendam; ius, proprietatem et dominium ipsius possessionis, in predictum comitem Paulum et eius posteritates, perempniter transferentes. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes concessimus litteras novi et autentici sigilli nostri duplicis, munimine roboratas. Datum, per manus discreti viri magistri Andree, prepositi Budensis, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri,[52] anno Domini M-o CCC-o vicesimo quarto, sexto Idus Novembris, regni autem nostri anno similiter vicesimo quarto. Venerabilibus in Christo patribus, dominis Bolezlao Strigoniensi et fratre Ladizlao Colocensi archiepiscopis; Johanne Nytriensi, Georgio Syrmiensi, fratre Petro Boznensi, Iwanka Waradiensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Herrico Wezprimiensi, Benedicto Chanadiensi, Nicolao Jauriensi, Chanadino Agriensi et Andrea Transiluano, ecclesiarum episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis viris Philippo palatino, comite Scepesiensi et de Wywar; Demetrio magistro tawarnicorum nostrorum, comite Bachiensi et Trinchiniensi; comite Alexandro iudice curie nostre; Thoma woywoda Transsiluano et comite de Zonuk; Nicolao bano tocius Sclauonie, comite Supruniensi et de Cumarum; Paulo bano de Machou, comite Syrmiensi, de Wolkou et de Budrugh, Mykch magistro tawarnicorum domine regine, consortis nostre karissime; Deseu iudice curie eiusdem; Blasio magistro agasonum nostrorum; Dyonisio magistro dapiferorum nostrorum et Nicolao comite Posoniensi, aliisque quam pluribus, regni nostri comitatus tenentibus et honores.
Extus duae not. leg. manu med, aevi exar.: Privilegium super possessione Thykws in comitatu Symigiensi. – Et iterum: Donacio et metales ad Thykvs. – Fragmen sigilli e flavo et violaceo serico dependet. – Orig. membr, pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 26. fasc. 6. nr. 5.
95.
1324. Visegrád. 8. Nov. – Boleslaus archieppus Strigon., transseribit literas predecessoris sui Philippi, parochialem ecclesiam in Lipcse, comit. Liptoviens. construeredi permittentes.
Bolezlaus, Dei gracia archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus, omnibus Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum tam presencium, quam futurorum noticiam, harum serie volumus pervenire: quod magister Donch, comes de Zolio, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras domini Philippi, Dei gracia quondam archiepiscopi Strigoniensis, tenoris infrascripti, petens nos cum instancia, ut eas ratas et validas habere et nostro dignaremur sigillo autentico confirmare. Quarum tenor talis est:
[52] 1324. 8. Nov.