93.
1324. – 6. Oct. – onventus Sumegiensis, possessionem Tyukos, metis reambulatis, comiti Paulo de Fehéregyház statutam esse, Carolo I. regi rescribit.
Tenorem vid. sub. nr. 94.
94.
1324. 8. Nov. – Carolus I. rex, possessionem Tyukas, comiti Paulo de Fehéregyház, ob fidelia eius servicia, confert.
Karolus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris, ac montis sancti Angeli dominus. Omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium Salvatore. Iustis petencium desideriis convenit principis animum inclinari, presertim cum id quod petitur, iusticie suadeat et iuri non preiudicet alieno. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod cum comes Paulus Andree (sic!) de Feyryghaz, fidelis noster, propositis sue fidelitatis serviciis, nobis humiliter supplicasset, ut cum possessio Nicolai Nigri, fratris sui patruelis, hominis sine herede decedentis, Tykus vocata, in comitatu Symigiensi existens, ad eum racione proximitatis devolvenda censeatur, ipsam possessionem sibi conferre et relinquere dignaremur. Verum, quia de qualitate et quantitate ipsius possessionis, et utrum ipsa fuerit dicti Nicolai, hominis sine herede decedentis, necne, nobis veritas non constabat, fidelibus nostris conventui monasterii Symigiensis, ut cum Henter de Saul, homine nostro, hominem eorum pro testimonio transmitterent fidedignum, coram quo idem homo noster, predictam possessionem Tykus, si invenerit eandem fuisse dicti Nicolai, hominis sine herede decedentis, convocatis commetaneis et vicinis suis, reambularet per veteres metas et antiquas, et statueret predicto comiti Paulo perpetuo possidendam, si non fieret contradictum, contradictoribus si qui fierent, ad nostram presenciam, contra eum Paulum legitime evocandis, nostris litteris dedissemus in mandatis. Qui quidem conventus demum nobis rescripsit, in hunc modum:
Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia regi Hungarie illustri, conventus monasterii beati Egidii de Symigio, oraciones in Domino debitas, ac devotas. Litteras serenitatis vestre, nobis destinatas, honore debito recepimus in hec verba:
Karulus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis conventui Symigiensi salutem et graciam. Gomes Paulus, filius Andree de Feyereghaz, ad nostram accedens presenciam, suplicavit nobis humiliter, ut cum possessio Nicolai Nygri, fratris sui patruelis, sine herede decedentis, Tykus vocata, in comitatu Symigiensi existens, ad ipsum racione proximitatis pertinere disnoscatur, nos ius ipsius possessionis, cum eadem possessione sibi relinquere et conferre dignaremur. Quare fidelitati vestre firmiter precipimus per presentes, quatenus una cum Henter de Saul, homine nostro, vestrum mittatis hominem, pro testimonio fide dignum, coram quo idem homo noster, predictam possessionem Nicolai Nigri, Tykus vocatam, convocatis vicinis et commetaneis suis, reambulet per veteras metas et antiquas; si invenitur eandem esse hominis sine herede decedentis, et statuat