ecclesie exigere vel exigi facere presumpmendo; et predicti tributi terciam partem, absque occasione aliquali, abbati sepefate ecclesie restituendo. Et sicut nos gravitter offendere formidas, secus facere non presumpmas. Datum, in Vissegrad, feria quinta proxima post dominicam Invocavit. Anno Domini M CCC XX quarto.
Sigillum tergo fuit appressum, – Orig, in scheda membr. in Arch. Cap, Strigon. Priv. Lad. 40, fasc. 1, nr. 22.
76.
1324 – 17. Mart. – Magister Nicolaus, comes Posoniensis, Capitulo Posoniensi, super piscatura Sinketekútja, iuramentum imponit.
Tenorem vide sub nr. 77.
77.
1324. Pozsony. 24. Mart. – Magistratus comitatus Poson. possessionem et piscaturum Sinketekútja de Kürt, capitulo Poson., contra castrenses de Kürt adjudicat.
Nos magister Nicolaus, comes Posoniensis, Petrus de Guttur, Valentinus de Verekne, Andreas de Churle et Stephanus filius Serefel, iudices nobilium de eodem, memorie commendantes significamus quibus, expedit tenore presencium universis: quod cum inter discretos viros magistrum Nicolaum prepositum, et capitulum ecclesie Posoniensis ab una parte; et Petrum filium Pauli et Kemen, ac socios ipsorum, homines castrenses de Kurth ab altera, super possessione et piscatura Synketecuta, seu Synky vocata de Kurth, litis questio mota fuisset et coram nobis de mandato et speciali commissione excellentissimi principis, domini nostri Karoli, Dei gracia illustris regis Vngarie, diucius ventilata; tandem discretus vir predictus Nicolaus prepositus., exhibuit nobis litteras predicti domini nostri regis, hunc tenorem continentes:
Karolus, Dei gracia rex Vngarie, fidelibus suis capitulo Strigoniensi, salutem et graciam. Fidelitati vestre mandamus: quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, coram quo magister Fokou, comes Elya de Karcha et Georgius filius Salomonis, homines nostri nobiles de Chollokuz, accedentes ad possessionem Kurth vocatam, sciant et inquirant omnimodam veritatem: ubi et que sint piscature Cheuzuezy, Synketekuta sew Synky vocate, et si dicte piscature plures sint vel una; et utrum omnes, vel in parte ad ecclesiam pertineant Posoniensem, aut ad Petrum, filium Pauli et Kemen, homines videlicet castrenses; metas et terminos distinguendo, et sicut invenerint et super hoc veritas constiterit, iidem homines nostri, coram homine vestro, magistro Nicolao comiti Posoniensi refferant suo modo plenarie, ut idem comes inter partes causam ipsam difiniat et iudicet, aut si alterutra parcium voluerit ad nostrum iudicium transmittat.[38] Datum, in Vysegrad, in festo beatorum Simonis et Jude apostolorum, anno Domini M CCC vigesimo tercio.
Qui quidem magister Fokou, Georgius et comes Elya, ac homo dicti capituli Strigoniensis, ad nostri presenciam venientes retulerunt, prout in litteris nostris continetur; quarum litterarum nostrarum tenor talis est:
Nos magister Nicolaus, comes Posoniensis, significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod cum magister Fokou de Ogya, Georgius
[38] 1323. 28. Oct.