venerabilis in Christo patris domini Thome, eadem gracia quondam archiepiscopi Strigoniensis, predecessoris nostri confeclas, hunc tenorem continentes:
Sequitur privil. Thomae II., archiepiscopi Strigoniensis, A. 1313. datum[35] ed. Tom. II. p. 672. nr. 754., ex hoc ipso transsumpto.
Petens a nobis cum instancia, quod quia domina Katherina, relicta quondam Stephani dicti Kurczmanni, eidem matrimonialiter, ipso Stephano de mundo translato ad patrem, extitit copulata, ex qua divine providente clemencia filios procreavit et eandem possessionem, a cognatis et proximis ipsius Stephani empcionis titulo comparatam, domine predicte uxoris sue, ac filiorum suorum sibi attraxerit pacifice possidendam, prout in litteris honorabilis capituli Posoniensis plenius vidimus contineri, eadem gracia speciali, qua idem Stephanus per dominum Tho(mam) archiepiscopum Strigoniensem extiterat dotatus, eundem Henricum, cum filiis et heredibus suis, in cetum nobilium iobagionum nostrorum, possessione cum eadem, recipere et colligere dignaremur. Nos igitur eiusdem Henrici peticionibus iustis et legitimis annuentes, sperantes in persona sua de suis fidelibus famulatibus, adeo ex debitis sic ex votis, (sic!) posse relevari, litteras predecessoris nostri approbantes et confirmantes, eundem in numerum et cetum nobilium iobagionum nostrorum, cum filiis et heredibus suis, in prefata possessione, Marchamagar vocata, paternaliter duximus recipiendum; volentes, ut idem Henricus, eadem libertate gaudeat, qua ceteri iobagiones ecclesie nostre nobiles fruuntur et gratulantur. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari.[36] Datum, anno Domini, M CCC XXIII. feria quarta proxima post festum beati Georgii martiris.
Mete autem dicte possessionis, prout in litteris nostris privilegialibus plenius vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: incipit enim prima meta a superiori parte curie filiorum Thymotei, iuxta vallem Toslowa et ibi sunt due mete; deinde vadit super terram filiorum Toyp, et ibi sunt due mete; post hoc vadit versus villam Sancte Marie sub eisdem metis, in longitudine quatuor iugerum directe transeundo, et sic circa unam vallem eundo sunt due mete; inde vadit super quandam viam, que ducit de villa Sancte Marie ad domum filiorum Tymothey, et sic directe transeundo sunt due mete, in eadem via versus villam Sancte Marie parum eundo; deinde tendit super quendam monticulum Arkus vocatum et ibi similiter sunt due mete; deinde per longitudinem monticuli transeundo usque viam, que ducit versus villam Chyliztu, sunt due mete; post hoc parum eundo sunt iterum due mete; deinde vadit versus viam, que ducit ad domum filiorum Thymotey et ibi sunt due mete; et in eadem via parum eundo, prope domum Henzlini, in una valle sunt due mete; et eadem via distinguit metas terrarum arabilium usque domum Henzlinni memorati, que est in inferiori parte domus filiorum Tymothey, circa fluvium, qui vocatur parvus Danubius, et per eundem fluvium, ante domum dicti Henzlini directe transeundo, pars dicti Henzlinni in insula, ab ipso parvo Danubio usque magnum Danubium in longitudine, in latitudine vero, cum omnibus utilitatibus ibidem existentibus, ex parte vicinorum suorum, utraque sub certis metis est signata. Pascua vero pecorum, inter dictum parvum Danubium et vallem Tostowa vocatam, similiter sub certis metis a superiori parte domus filiorum Tymothei est distincta [et sic mete dicte possessionis] ? terminantur. Nos vero iustis et legitimis
[35] 1313. 26. Jan.
[36] 1323. 27. Ápr.