66.
1323. Csepel. 7. Oct. – Carolus I. rex, Joannem de Somos, ab inita coram Philippo palatino obligatione, possessionem Komlós cum nepotibus suis dividendi, dispensat.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod licet Johannes filius Georgii de Sumus ab una parte, item Egidius et Iwanka, filii Petri, filii eiusdem Georgii de eadem ab altera, super eo, quod in possessione Kumlows nominata, in comitatu de Sarus habita, divisionem facere inter se debeant, se mediantibus litteris Phillipi palatini obligaverunt, tandem tamen, quia nos, et eciam magistri Demetrius magister tawarnicorum nostrorum, ac Alexander frater eiusdem, prout commetanei dicte possessionis, prefatam divisionem ad quam faciendam se obligaverant, fieri prohibuimus; ideo dictam obligacionem, ne aliqua parcium predictarum possit per eamdem aggravari, cassamus, penitusque et per omnia irritam et anichilatam presentibus nunciamus. Datum, in Chepel, feria sexta proxima post octavas beati Michaelis archangeli, anno Domini M CCC XX tercio.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. in scheda membr. conf., in Arch. Cap. Strig. Publ. Capsa 1. fasc. 4. nr. 11.
67.
1323. Visegrad. 28. Oct. – Carolus I. rex, capitulum Strigoniensem, super piscaturis Csőszvize et Sinketekútja, inquiri iubet.
Tenorem videbis subtus nr. 77.
68.
1323. (Pozsony) 1. Nov. – Capitulum Posoniense, udvarnicos de Szilas-Lucse et Theber-Lucse, inter se amicabilem divisionem fecisse, testatur.
Seriem privil. vide a. 1326. sub nr. 142.
69.
1323. (Pozsony.) 1. Nov. – Capitulum Posoniense transscribit privilegium Boleslai archieppi, super possessione Marcsamagyar concessum, item metas ejusdem possessionis recenset.
Nos capitulum ecclesie Posoniensis, significamus quibus expedit universis presencium per tenorem: quod accedens ad nostram presenciam nobilis vir Henricus, filius comitis Hambatonis, exhibuit nobis litteras privilegiales domini nostri Bolezlai, Dei gracia sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopii, locique eiusdem comitis perpetui, super limitacione sue nobilitatis confectas et emanatas, petens a nobis cum instancia, quod nos seriem earumdem nostris litteris inseri faceremus, tuciorem ob cautelam. Quarum tenor per omnia talis est:
Bolezlaus, miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus et dux Tostensis, omnibus Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, harum serie volumus pervenire, quod nobilis vir Henricus, filius comitis Hambatonis, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras, super quadam possessione, Marchamagar vocata, pendenti cum sigillo