oraculo vive vocis: quod cuin domina Elysabeth, filia Nycolai filii Puz, relicta Petri de Dalgan, in lecto iaceret egritudinis et diem extremum sibi sensisset imminere, compos tamen sue mentis, inter cetera ordinanda sua ultima testamentaria, in sui presencia, tamquam in presencia sui parochyalis sacerdotis et tamquam coram suo confessore, quandam possessionem, Kurtwelys vocatam, per dictum Petrum quondam karissimum maritum suum, quia aliorum carebat heredum solacio, propter eius dileccionem sibi in perpetuum donatam, datam pariter et legatam, karissimis filiabus suis videlicet dominabus Margarete et Gung, ab eodem Petro marito suo hactenus procreatis, et per eas suis heredibus heredumque suorum successoribus, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis universis dedisset, dimisisset et legasset, iure perpetuo irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam, nullo penitus contradictore existente. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roborando. Dalum, feria secunda proxima post festum Nativitatis Beate Virginis Gloriose, anno Domini M CCC vigesimo tercio.
A. C. C.
Sigillum e rubro serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 14. fasc. 10. nr. 18.
65.
1323. (Pozsony.) 2. Octobris. – Capitulum Posoniense, Ladislaum de Staul, terram suam quandam haereditariam, Dominico vendidisse, perhibet.
Universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod constitutus personaliter coram nobis Ladizlaus, filius Gylien de Staul inferiori ab una parte, Dominicus, filius Egidii, pro se et pro Johanne, Nicolao et Andrea de eadem, ab altera; idem Ladislaus est confessus oraculo vive vocis, quod ipse unum iuger terre, de terris suis hereditariis teluk vulgariter nuncupatum, circa cymiterium beati Martini de Staul existens, cum permissione et bona voluntate omnium vicinorum et proximorum suorum, pro quibus omnibus Mychael, filius Petri, filii Enud comparuit, eidem Dominico, cum suis fratribus antedictis, pro octo pensis denariorum Wyennensium, ab eisdem habitis et receptis vendidisset, dedisset et tradidisset, iure perpetuo irrevocabiliter possidendum, habendum et tenendum; obligando se, quod quicunque processu temporum, eundem Dominicum, cum suis fratribus et eorum successores, racione dicti iugeris vellent forsitan molestare, extunc idem Ladislaus, cum omnibus proximis et generacionibus suis, teneretur expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei testimonium, presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roborando. Datum, dominica proxima post festum beati Mychaelis archangeli, anno Domini millesimo CCC vigesimo tercio.
A. B. C.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. – Orig. membr., in Arch. R. Hung. Regnicol. M. O. D. L. 38777.