127.
1326. Visegrád. 26. Mart. – Carolus I. rex, literas capit. Budens., super possessione Nána capit. Strig. editas, transscribit et confirmat.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem. Quod accedens ad nostram presenciam discretus vir magister Nicolaus, prepositus Posoniensis, dilectus et fidelis noster capellanus, exhibuit nobis nomine et vice prepositi et capituli Strigoniensis, quoddam privilegium capituli Budensis, super divisione terrarum Nana vocatarum confectum, petens cum instancia, ut dictum privilegium nostris litteris patentibus renovare et confirmare dignaremur. Cuius quidem privilegii tenor talis est:
Sequitur privilegium capit. Buden. a. 1228.[66] divisionem de Nana inter capit.
Strig. et homines de Berki factam perhib. ex ipso orig. edit. T. I. p. 268. nr. 300.
Nos vero iustis et legitimis peticionibus dicti Nicolai prepositi annuentes, prefatum privilegium non cancellatum, non abrasum, nec in aliqua parte sui viciatum aut suspectum, de verbo ad verbum transcibi facientes, ipsum auctoritate regia renovamus et presentibus nostris litteris confirmamus. In cuius rei testimonium et firmitatem, presentes nostro fecimus sigillo autentico communiri. Datum in Wyssegarad, feria quarta proxima post festum resurreccionis Domini, anno eiusdem Millesimo CCC vicesimo sexto.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 31. fasc. 1. nro 4.
128.
1326. Szepeshely. 8. Apr. – Joannes praepositus Scepusiensis, in causa iurisdictionali parochiarum Podolin, Lublo et Gnezda, inter eppum Cracoviensem et archieppatum Strigon. controversa, procuratores nominat.
Ed. Monum. Polon. Med. Aevi. T. I. p. 180.
129.
1326. – 10. Apr. – Guillelmus, abbas monasterii B. M. Virg. de Scepus, pro terra quadam montana, aliam terram ad curiam suam pertinentem, in commutationem concessit Pakucz de Vedericz, in recompensationem suorum servitiorum laudabilium.
Ed. Cod. Andegav. T. II. p. 239.
130.
1326. – 29. Apr. – Gyula, comes Saxonum, iurati et universi judices de Scepus, amicabilem compositionem, inter abbatem de Savnik et oppidanos de Poprad, ratione possessionis Altzanov initam, perhibent.
Tenorem vide sub nr. 108, quo – subverso improvise ordine chronologico – ex ipso originali exhib. – Edid. Wagner: Analecta Scepusiens. T. I. p. 404. – Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 160. et iterum VIII/5. p. 174.
131.
1326. (Győr.) 5. Maii. – Capitulum Jaurinen., privilegia super possessione Turnye, capitulo Poson. data, transscribit.
Capitulum Jauriensis ecclesie, omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam, tam presencium
[66] 1228.