diei Strennarum faciant et exequantur omnia modo prenotato, post hec tocius facti seriem, prout fieret oportunum, ad octavum diem dicti tercii diei[169] diei Strennarum per partes nobis amicabiliter rescribatis, presentibus eciam ex nostra iudiciaria potestate liberam concessimus concordandi facultatem, dummodo nos de iudicio habite pacis partes velint complacare. Datum Buda duodecimo die termini prenotati, anno Domini millesimo cccmo quinquagesimo secundo.
51.
1352. november 18. Buda
I. Lajos király a marcelfalvi Marcel fia Andrásnak és rokonainak, valamint a lipcsei Szent Mihály egyházához, tartozó királyi jobbágyoknak szabad plébánosválasztást engedélyez.
Átírva Zsigmond király 1399. augusztus 15-én kelt hártya pátensében. Prímási lvt. Arch. eccl. vetus 38 (DF 249 002, vö. Zsigm.oklt. I, 6014).
Nos, Lodovicus, Dei gracia rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium, quibus expedit, significamus universis, quod Andreas, filius Marcel de Marcelfalua in sua et aliorum nobilium proximorum suorum de eadem, necnon universorum populorum et iobagionum nostrorum ad ecclesiam Beati Mychaelis archangeli in terra nostra regali Lipche vocata constructa spectare debencium personis ad nostre serenitatis accedendo presenciam nostre humiliter supplicavit maiestati, ut eis simul cum iobagionibus nostris predictis plebanum seu sacerdotem parrochialem, quem ex communi consensu pro curatore animarum ipsorum suarum eligere vellent, specialiter autem nunc Iohannem sacerdotem, qui iam per ipsos communiter et unanimi voluntate in plebanum dicte ecclesie Sancti Mychaelis archangeli elective assumptus extitisset, de regia benignitate liberam in dicta ecclesia eligendi electumque in plebanum dicte ecclesie Sancti Mychaelis assumpmendi concedere dignaremur facultatem. Nos igitur, qui cunctorum nostrorum subiectorum moderativas postulaciones auribus regie pietatis admitti debemus, precibus eiusdem Andree, filii Marcel humillimis regio cum favore acquiesscentes eisdem de regie liberalitatis clemencia duximus annuendum, ut iidem nobiles de Marcelfalua simul cum iobagionibus nostris supradictis plebanum seu sacerdotem parrochialem, qui eisdem pro idonea persona et ecclesiastici iuris aministracione sufficiens fore videbitur, amodo semper per se et pro se, specialiter autem nunc prenotatum Iohannem presbyterum, qui iam per ipsos communiter in plebaniam dicte ecclesie Sancti Mychaelis archangeli elective assumptus fuisse asseritur, absque comitis parrochialis comitatus Lipthoviensis pro tempore constituti repugnacione, iuxta libitum sue voluntatis ex presenti nostra annuencia communiter et unanimi voluntate in dictam ecclesiam Sancti Mychaelis archangeli et in eius pacificam plebaniam elective assumpmendi electumque et sic per ipsos communiter assumptum archiepiscopo Strigoniensi ad confirmandum presentandi plenam habeant
[169] az átiratban: die