ipsum dinoscitur pertinere, item duo plebani, videlicet de Villa Latina, wlgariter Olazi vocata, item de Scepsy, quilibet eorum in solidum, singulis annis ipsi preposito tenentur dare et solvere singulas duas marcas, fini argenti ad pondus Budense, racione censuum ecclesiarum suarum; item quarta decime ville Kokoth, excepta porcione sacerdotis; item quarte ecclesiarum de utroque Elefant, de Choarch, de Sceredahel, de Scelechen, de Chifech, de Bossyan et de Sceplok, cum suis filiabus, quarum ecclesiarum decimas percipit capitulum Nitriense, ad ipsam preposituram novimus pertinuisse, pariter et pertinere; item circa villam archiepiscopalem Geeg habet terram ad unum aratrum sufficientem et modicum de prato, que omnia et singula a fundacione ipsius ecclesie ad usus prepositales pertinuisse et pertinere dinoscuntur. De vineis autem eiusdem ecclesie sic disposuimus ordinandum: ut tercia parte preposito reservata, due partes canonicis eiusdem relinquantur. Nos igitur universa, per hec scripta declarata, ut ipse prepositus securius suos possit proventus possidere, vigore presencium confirmamus, approbamus, ratificamus et inconcussibili firmitate censemus permanere. Volumus autem et statuimus, quod omnis canonicus, sepedicte ecclesie, a die sue creacionis in canonicum infra annum, circa eandem ecclesiam domum construere, vel emere constructam teneatur, in qua domo commorando ipsam ecclesiam laudabilius valeat deservire. Attamen hoc eo modo ordinamus, quod si aliquem canonicorum prefatorum vita mutata presenti, ad patriam in Christo quiescencium contingat trafmigrari (sic!) sui euulogio testamenti domum suam, modo premisso emptam vel constructam, cui maluerit donandi seu legandi, liberam habeant facultatem; ita tamen, quod canonicus, qui per suum prepositum fuerit receptus, ad quem solum canonicorum creacio eiusdem collegii pertinet et pertinere debet, post illius decesum ab huiusmodi legatario, sive donatario, secundum condignam extimacionem, ipsam domum pro se possit et debeat comparare. Territorium autem in circuitu eiusdem ecclesie, ubi domus et ortus tantummodo canonicorum eorumdem sunt, vel debent situari, cum alias esset archiepiscopale, eidem ecclesie in perpetuum et irrevocabiliter duximus concedendum. Statuimus eciam, quod si aliquem canonicorum sepius dictorum, aliud beneficium hic vel alio, curatum vel sine cura, consequi contingat, illico post adepcionem huius secundi beneficii, prepositus qui pro tempore fuerit, ipsius canoniam alteri viro ydoneo possit et debeat conferre, ne numerus per nos ordinatus diminucionem paciatur, et ipsa ecclesia suo remaneat canonico viduata. Item statuimus, ut si aliquis canonicus, non obtenta licencia sui prepositi, obdurato animo se ab ipsa ecclesia sancti Georgii martiris per sex menses absentaverit, nulla premissa monicione, ipse prepositus cuius prelature dignitatem et auctoritatem nisus est contempsisse, ipsius canoniam alii conferendi liberam habeat auctoritate presencium facultatem; quia si contumacibus contumacia non obesset, humilitas humilibus prodesse minime videretur. Volumus eciam, quod si quis canonicorum sepedicte ecclesie, maligno spiritu suadente, tale crimen commiserit, propter quod deposicionis penam mereatur, deponere ipsum, sive beneficio suo privare, idem prepositus non per se, sed de consilio et consensu archiepiscopi id possit peragere, Licet autem, par in parem, secundum iuridicam auctoritatem potestatem non habeat imperandi, verumtamen omnes archiepiscopos, nostros successores, in charitate Christi obsecrantes monemus et petentes hortamur, ut hanc nostram disposicionem et salutiferam ordinacionem,