non solum corroboracionibus confirment, sed et quantum celitus permissum fuerit, diligenti cura augeant et augmentent, quia in convivio eterni regis ille dignus est manducare, qui egenos Christi sua donacione facit epulari. Ut igitur hec nostra ordinacio pariter et disposicio sit in perpetuum valitura, presentes concessimus nostri et fratrum nostrorum sigillis munimine roboratas. Datum, Strigonii, in vigilia beati Georgii martiris, anno Domini Millesimo trecentesimo tricesimo septimo.
Sigillum archiepiscopi, iam exesum, e viridi serico pendet; capituli autem ex hoc ipso serico pendebal. Originale membranac. lacerum et humore maculatum, in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 52. fasc. 1. nr. 1. – Transsumptum a capit, Strigon. a 1350 et iterum a. 1361 exaratum vide ibidem sub nro 2 – Illud vero Ludovici II. regis de a 1521. ibid. nr. 3.
422.
1337. (Ságh.) 25. Apr. – Conventus de Ságh, praepositum de Bozók, ob actum potentiae Petri de Litava, protestatum esse perhibet.
Nos Stephanus prepositus, et conventus fratrum, ordinis premonstratensium, monasterii beate virginis Marie de Saag, damus pro memoria, quod religiosus vir dominus Michael prepositus de Bozouk, in nostri presencia astando, nobis dixit per modum protestacionis, in hunc modum; quod magister Petrus de Litoua, feria quarta proxima post festum passce hoc anno,[256] ad claustrum de Bozouk propria sua potencia veniendo, portam curie ipsius claustri confrangendo, in ipsam curiam intrando et ibidem, una cum ad ipsum pertinentibus manendo, ad propriam et ad placitum sue voluntatis; et in eo non contentus, deinde exiendo ad villam, sub claustro existentem eundo, et in ipsa villa per integrum diem, ipsa feria quarta, in ipsa villa permanendo, et super villanum ipsius villae, que ad ipsum claustrum pertineret, expendendo. Petens nos ydem Michael prepositus, ut in testimonium protestacionis, litteras nostras protestacionales eidem dare dignaremur. Datum, feria sexta proxima post festum antedictum Domini, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo septimo.
Extus: pro Domino Michaele, preposito de Bozouk, contra magistrum Petrum de Litoua, protestacionalis. – Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Mus. Nation. Budapest. Arch. fam. Ghyczy.
423.
1337. Avignon. 6. Maii. – Benedictus PP. XII., cum Colomanno praeposito Strigoniensi dispensat, ut non obstantibus defectibus natalium et aetatis, in episcopum Jauriensem licite promeveri et assumi possit.
Ed. Theiner: Monum. Hist. Hung. T. I. p. 613.
424.
1337. Avignon. 6. Maii. – Benedictus PP. XII., Chanadino archiepiscopo Strigoniensi, Galhardum de Carceribus, praepositum Titeliensem et Petrum Gervassi canonicum, nuncios suos, ac negotia eis commissa, commendat.
Ed. Theiner 1. c. p. 616.
[256] 1337. 23. Apr.