nostre salutis in signum, ac future remuneracionis premium, ipsis canonicis ecclesie sancti Georgii martiris integraliter et in toto, excepto dumtaxat districtu de Torna, et porcionibus parochialium sacerdotum, dedimus, donavimus et contulimus irrevocabiliter et in perpetuum possidendas, tenendas et habendas. Et ut ipsi canonici ipsas quartas plenissime percipere possint, statuimus: ut singulis annis unum ex ipsis virum ydoneum, cum decimatoribus archiepiscopi ad dicandas et exigendas predictas quartas, in propriis ipsorum expensis, debeant et possint destinare. Istam tamen donacionem et permutacionem hoc modo intelligi volumus, quod prepositus ipsius ecclesie, in istis reditibus quartarum ipsorum canonicorum, nichil pro se, aut suis usibus valeat vendicare; nec e converso ipsi canonici, de proventibus quibuslibet ipsius prepositure aut prepositi acquisitis et habitis ante datam presencium, pro ipsorum usibus quicquam valeant obtinere, sed semper ipsius prepositi reditus pro sua mensa et suis usibus salvi remaneant et intacti a canonicis suis et reditibus eorundem. De hys vero, que in posterum adveniunt ipsi ecclesie, a quocunque quolibet tytulo, sic duximus disponendum: ut tercia parte preposito detracta, due partes salve integreque et intacte ipsis canonicis remaneant, inter se equaliter dividende; exceptis rebus mobilibus et minutis, que ex testamento sive donacione, causa mortis, quisquam fidelium pro remedio anime sue, sive remissione peccatorum donaverit, sive legaverit ecclesie eidem, que mobilia vel minuta sic specificata, pro vita et sustentacione, seu ad usum presbiteri parrochialis et curati eiusdem ecclesie volumus conservare; cui eciam decimam ville Pethyen, ad maiorem sue vite sustentacionem, duximus concedendam. Cuius quidem presbiteri officium esse volumus: quod ipse sacramenta ecclesie suis parochianis ministrare teneatur; canonici vero et prepositus simul, per ebdomadas continuata vicissitudine, ecclesiam officiare teneantur in celebracione missarum, aliorumque divinorum officiorum. Eleccionem autem et institucionem, ac destitucionem eiusdem presbiteri, racione iuris patronatus, quod in eadem ecclesia habemus, nostre dignitati volumus reservare; per hoc tamen a iurisdiccione archydiaconali ipsius prepositi subtrahere non intendimus. Et ne processu temporis inter ipsum prepositum et suos canonicos, de proventibus prepositalibus dubietas, vel contencio oriatur, ut eciam ipse prepositus a quolibet vigorosius sua iura valeat defensare, omnes proventus prepositales a fundacione ipsius ecclesie sancti Georgii martiris usque ad tempus datarum presencium acquisitos et possessos, nos confirmantes, in hys scriptis volumus declarare: primo decima ville Moroth, in in comitatu Borsiensi, integraliter cum quarta, preter porcionem sacerdotis ibi commorantis, a fundacione ipsius ecclesie ad ipsum prepositum dinoscitur pertinere; item decima ville Nandur, in comitatu Neugradiensi, similiter cum quarta, preter porcionem sacerdotis ad ipsum noscitur pertinere; item decima ville Perbete, nobilium tantum, sed non archiepiscopi, in comitatu Kamariensi existentis; item de tota decima vini capitulo Strigoniensi provenienti, preter decimas, que ipsis de eorum villis proveniunt, ante prepositum sancti Adalberti et lectorem tollit et detrahit decimam, prout in litteris donacionis celebris memorie domini Job, quondam archiepiscopi, plenius continetur; item quia cathedralis archidyaconatus ecclesie sancti Adalberti huic prepositure est annexus, ob hoc iudicium ecclesiasticum civitatis Strigoniensis more archidiaconi, secundum formam privilegii felicis recordacionis domini Lodomerii archiepiscopi, ad