florenorum Florencie de fino auro, sed aliquantulum eis preponderaciores, quorum quatuor current pro marca fini argenti, tres vero cum dimidio pro marca pagamenti; grossos autem, ad modum grossorum nostrorum, anno iam elapso, per cives Budenses fabricatorum, et parvos denarios, ad modum infrascriptum fabricabit. Grossos faciet, sed tercie combustionis incudendo de una marca septuaginta duos grossos, ex quibus sexaginta quatuor dabuntur pro marca fini argenti, et quinquaginta sex pro marca communi seu pagamenti; parvos quidem denarios faciet, tercie combustionis incidendo de una marca quatuordecim pensas, in cambio vero ex ipsis, pro una marca communi dabuntur decem pense, et pro quolibet grosso septem parvi denarii. Quas quidem triformes monetas nostras, scilicet florenos, grossos et parvos denarios anni presentis, tam per dictum comitem camere, quam alios camerarios per totum regnum nostrum in una et eadem forma, pondere, combustione et vatore decrevimus cudendas, et pariter fabricandas; ita, ut ipsi denarii nostri triformes, per totum regnum nostrum uniformiter et absque aliquali variacione discurrant et cambiantur. Volumus eciam, quod quandocumque funditur argentum, homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, personaliter adesse debeant: et singulis septimanis tam grossos, quam minores denarios nostros, et eciam florenos modo decenti, iidem homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, in combustione trium ponderum probare debeant; et sic cambio exponantur voluntarie cambiendi. Item, cusores et fabricatores denariorum, quorumlibet comitatuum, sub potestate comitis camere nostre residebunt, ipsorum mandatis se obtemperantes, nec extra iurisdiccionem comitis camere residentes valeant falsas monetas fabricare, et ne per hoc nostri camerarii inculpentur. Item ubicunque, in territorio dictorum comitatuum, sive montanorum, nova deinceps fodina auri vel argenti aut cupri, seu cuiuslibet generis matallorum reperta fuerint et inventa, eandem sive eas, per ipsius anni spacium, idem comes camere nostre, cum suis urburis teneat et conservet. Et quia insolencias, que propter cambium monetarum nostrarum singulis annis eveniebant volumus evitare, bona deliberacione mediante statuimus: quod dica per totum regnum debeat fieri hoc modo: ut de qualibet porta, que exitum dat ad plateam ubi homines morantur, per quam unus currus cum feno, vel frugibus intrare poterit, dicto comiti camere nostre, a die dicacionis, in presencia hominum domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, nec non alicuius capituli vel conventus credibilis testimonii presencia, quintodecimo die solvi debeant singuli tres grossi, illis exceptis, qui super hoc privilegiali liberbertate predecessorum nostrorum et nostra fulciuntur; exceptis eciam servis et condicionariis nostris scilicet regalibus et reginalibus, nec non ecclesiarum condicionariis et nobilibus iobagionibus, et regni nostri nobilibus; similiter exceptis, qui ab antiqua consuetudine regni nostri, a solucione lucri camere nostre exempti fore dinoscuntur; hoc tamen declarato, quod comes camere nostre, vel sui officiales, coram hominibus domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, presente testimonio alicuius capituli vel conventus credibilis, [ips]am dicacionem facere debeant, et certo termino ipsis quos dicaverunt, assignato eorumdem hominum domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum in presencia et testimonio prenotato presente, lucrum camere ab eisdem exigere teneatur. Ne autem a modo, in camerarum nostrarum processibus, modo priori sicut