fieri consueverant paciamur dispendia, comnibus (sic!) comitibus provincialibus, eorumque vices gerentibus et iudicibus nobilium firmiter damus in mandatis, quatenus dum per comitem c[amere] nostre et suos officiales, nec non homines domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, sine quibus nullo modo volumus homines ipsorum dari, requisiti fuerint, personaliter accedant cum eisdem vel homines ipsorum dent, et lucrum camere nostre, super quoslibet contumaces, cum pena trium marcarum debeant extorqueri; duabus partibus birsagiorum ibi receptorum ipsi comiti camere nostre et hominibus domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum remanentibus, terciam partem vice comes vel comes et iudices nobilium, iudiciorum eorumdem, inter se dividant pro se reservantes. Preterea statuimus, ut comites provinciales quorumlibet comitatuum, plus quam unam marcam decem pensarum nove monete, a comite camere nostre predicte petere [ve]l recipere, racione fororum, non presumpmat; nobiles autem vel cuiusvis status homines, fora habentes, pretextu fororum [su]orum nichil penitus recipere presumpmant. Ceterum, quia antiq[ua libert]as camerarum nostrarum id requirit, statuimus: quod nullus omnino hominum, cuiuslibet dignitatis existat, officiales et servientes comitum camere nostre suo iudicio astare compellere presumpmat, sed per eundem [comite]m camere nostre i[ud]icentur; qui si dare iusticiam, ex parte ipsorum neglexerit, tunc magister tawarnicorum iudicabit eosdem; item si qui contra [ipsum] comitem camere nostre [racione iniuri]arum seu dam[pnorum] et nocumentorum, camere nostre personis in officio camere precedentibus illatarum, ad nostram, sive magistri tawarnicorum nostrorum, aut alicuius iudicis ordinarii presenciam citati fuerint, primo termino, absque [. . . . . . ] ulteriori, ipsa causa, dante iusticia, finaliter debeat terminari et nullatenus ulterius debeat prorogari. Quicunque autem prefatum comitem camere nostre, ordine iudiciario [in causam attraxerit, sepedictus magister] tawarnicorum nostrorum, ex parte ipsius, querulantibus iusticiam faciet, auctoritate nostra mediante. Ferramenta autem formalia, sub inclusione sigillorum ipsorum hominum domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, in locis consuetis conserventur et eisdem presentibus ipsi denarii nostri triformes cudantur et formentur. Hoc eciam duximus statuendum: ut [de rebus et bonis quibuslibet ipsius camere nostre per officiales] eiusdem ubicunque deferendis, in terra et in aquis, nullum tributum exigatur. Preterea de qualibet marca unum pondus racione conservacionis ferramentorum, homini eiusdem domini archyepiscopi, assignetur; quolibet vero die operis camere nostre, singulos dimidios fertones similiter eidem magistro tawarnicorum nostrorum vel homini suo, preter sumpmam [convencionis nostre regalis, persolvat. Item aule nostre vicecancel]lario singuli comites camerarum nostrarum, redditus et proventus, ab antiquo consuetos, eidem plene dare et solvere teneatur; hoc adiecto, quod iniurias et d[am]pna, que officialibus camere nostre, per quospiam irrogata fuerint, prefatus magister tawarnicorum nostrorum prosequi et emendare teneatur. De falsariis [autem et eorum fautoribus, antiquam consuetudinem regni] nostri, volumus conservari. Ut autem comes camere nostre pecuniam nostram., nobis facilius persolvere valeat, solucionem earumdem pecuniarum, nobis deb[endarum hoc modo mo]derantes [. . . . . .: . . . . . . . . . .decrevi]mus faciendam: quod mensibus Maii et Aprilis in anno presenti deductis, quos ipsi comiti camere nostre, pro aquirendis pecuniis et monetis cudendis