Nos itaque peticionibus ipsius fratris Sefridi abbatis, (emansit: benigne inclinati,) prescriptas litteras dicti palatini, nostris litteris patentibus transseribi fecimus ad cautelam. Datum, in Wysegrad, in festo beate Lucie virginis, anno Domini M-mo CCC-o XXX-mo quinto.
Extus manu medii aevi: Ista littera est super tributo de Bors. – Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. merabran., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 2. nr. 1.
399.
1335. (circa Oct.) – Chanadinus, archiepiscopus Strigon. et Petrus episcopus Sirmiensis, bullam Benedicti PP. XII., reprobantem usum in Hungaria vigentem, quod interfectis denegatur sepultura ecclesiastiqa, nisi archidiacono una marca solveretur, transsumunt.
[N]os Chanadinus, Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, et Petrus, miseracione divina episcopus Syrmiensis, comes capelle et secretarius cancellarius domini regis, tenore presencium significamus, quibus expedit universis, memorie commendantes: quod serenissimus princeps dominus Karolus, Dei gracia rex Hungarie illustris, dominus noster, litteras sanctissimi in Christo patris domini Benedicti duodecimi, sacrosancte Romane, ac universalis ecclesie sumpmi pontificis, domini nostri, super revocacione solucionis marcarum homicidialium, hactenus in regno Hungarie, per archid(iaconos) et alios eorum officiales, et eciam alios viros ecclesiasticos, ab interfectorum funeribus abusive receptarum, nobis, videlicet domino Chanadino archiepiscopo Strigoniensi, per eundem dominum patrem sanctissimum papam Benedictum transmissas, presentavit sub hac forma:
[B]enedictus, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri . . . . archiepiscopo Strigoniensi, salutem et apostolicam benediccionem. Cum contingit interdum aliquam consuetudinem reperiri, que recto racionis obviet moralitatis, venustati repugnet, et sacris presertim canonibus contradicat, illa, veluti corruptela, est principis auctoritate sonora extirpanda radicitus, penitus abolenda et omnino a wlgaris erroris observancia precidenda, talisque circa id debet cautele provisio adhiberi, scripturis autenticis et perpetuis codicibus committenda, que certe detinetur imposteros et nullis memoriter propagetur, ne recidive contagium per oblivionis lubricum demergatur, fiatque propterea eius detestabilis, iamque dampnate observancia rediviva. Nuper siquidem, ex insinuacione carissimi in Christo filii nostri Karoli, regis Hungarie illustris, ad apostolatus nostri pervenit auditum, quod in regno suo Hungarie, quedam abusio detestabilis inolevit, videlicet quod cum contingit aliquem quocunque modo interfici hominem, ipse interfectus, eciam si testatus decedat, ad ecclesiasticam nullatenus admittitur sepulturam, nisi pro eo ultra omnia funeralia, et alia in talibus alicubi consueta, communiter una marca argenti, seu marca usualis monete, illius terre . . . . . . archidiacono, vel vicesgerenti eius, in cuius archidiaconatu idem interfectus sepeliri debet, pro ecclesiastica sepultura plenarie persolvatur; quod si bona interfecti vel interfectoris ad hoc non suppetant, et propterea restet dicte marce solucio facienda, per archidiaconum vel ipsius vicesgerentem prefatos, omnes de parochia ecclesie, ubi talis interfectus sepeliri debet, supponuntur ecclesiastico interdicto, donec de huiusmodi marce dicto archidiacono, vel suo vicesgerenti predicto extiterit satisfactum. Quare nobis idem