possessiones propter distanciam, locique remocionem, ac nobilium circumsedencium impugnaciones, prout teneretur et deberet, tueri non posset et regere, ac iobagiones in predicta villa, Zelew vocata, a latronibus et predonibus minime defensare, usumque ipsarum pro suo beneplacito non valebat percipere, nec habere. Affirmans eciam memoratus Johannes, custos ecclesie nostre, predictas terras custodie annexas, terris archiepiscopalibus omnimode contiguas et adiunctas ac per omnia, sine metarum distinccione vicinatas; multasque alias causas legittimas et evidentes pretendendo, propter quas predicte possessiones sibi minus utiles videbantur. Eapropter devota precum instancia et humili flagitacione nobis obnixius supplicavit, quatmus pure propter Deum, serviciorumque suorum ob respectum, quibus ipse et fratres sui, a retroactis temporibus nobis complacere curaverunt, ut in concambium et permutacionem predictarum terrarum aliquas capellas, vel quartas, sew redditus tales dignaremur conferre, quibus mediantibus eius defectum, suorumque successorum inopiam sublevare et proventus custodie ampliori incremento dilatare (emansit: valeremus).
Nos igitur motivis racionibus inducti, matura deliberacione prehabita, defectuositatem proventuum custodie ecclesie nostre Strigoniensis perpendentes, cupientes amminiculo ampliori et valenciori sibi occurrere, precibusque Johannis, ecclesie nostre custodis, quamplurimum eciam inclinati, de consensu fratrum nostrorum, quandam quartam, sive capellam, cum suis filiabus, quarum nomina sunt hec: Gerencher, Magyarad, Parna, ubi est terra absque cultoribus, et colitur (sic!), sed datur decima in specie, item villa Pagh, item Chyfer, item Fonchol, item Pagh minor, item Bachan superior, item Bachan inferior, item octo nobiles de Capella, item Ichran, item Chathe, item Villa nova, item Wedred, item Maythech, item Appay, item Gesth, item villa sancti Abrahe, item villa sancti Michaelis, Petri Orrus, item Fedemes, item Gyozeg, item Dudwagzeg, item Maheth utraque, item Daytha, Geregen, item Wedreed sex, item Chykles, item Magyarbel utraque, item Nemethbel, Sempch, item Bodogazonffalwa, item Sarfew, item Bohon maior, item Bohon minor, item Wysthak, Reche, Lottondorff, item Podmorch, item Gochonod, item Mached utraque, item Eleffanth, item Pynthekswr ac Kermesd, item Kewrthwelyes utraque, Path nobilium deserta, item Path minor, item Kwssald, item Reth, item Grwb, item Toksson, item Sandal, item Beel, per resignacionem domini Theophili, quondam prepositi Strigoniensis ecdesie de iure et de facto vacantem, in concambium et permutacionem sepedicte ville Zewlew et terra Rendwech, Johanni custodi dedimus et contulimus; salva tamen quarta quarte sacerdotum, in predictis villis pro tempore existencium, perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter ac habendas. Memoratus vero dominus Johannes, Strigoniensis ecclesie thezaurarius, hac permutacione condigna contentus, consensum prebuit et assensum, ac prefatam villam Zelew et terram Rendwegh, cum omnibus suis utilitatibus, silvis, fenetis, terris arabilibus, assignatis in manibus nostris privilegiis et instrumentis felicis recordacionis Bele regis, quibus mediantibus tenebat et possidebat, nobis igitur, nostrisque successoribus, nomine concambii et permutacionis, cum omni iuris plenitudine, nullam proprietatem sive dominium, in predictis possessionibus, de cetero pro se, suisque successoribus retinendo, nobis, nostrisque successoribus, perpetuo contulit possidendas. Hanc igitur permutacionem approbamus, ratificamus et sanccione canonica confirmamus. Volentes igitur, et sub pena excommunicacionis firmiter