pondus racione conservacionis ferramentorum, homini eiusdem domini archiepiscopi assignetur; quolibet vero die operis camere nostre, singulos dimidios fertones, similiter eidem magistro tawarnicorum nostrorum vel homini suo, preter sumpmam convencionis nostre regalis, persolvat. Item aule nostre vicecancellario, singuli comites camerarum nostrarum, redditus et proventus, ab antiquo consuetos, eidem plene dare el solvere teneantur, hoc adiecto, quod iniurias et dampna, que officialibus camerarum nostrarum per quospiam irrogata fuerint, prefatus magister tawarnicorum nostrorum prosequi et emendare teneatur. De falsariis autem et eorum fautoribus, antiquam consuetudinem regni nostri volumus observari. Hoc eciam addicimus, ut nullus hominum, cum comite camere nostre, aliquid pactum cum aliis monetis vel denariis antiquis, preterquam cum ipsis nostris novis, facere presumpmant, nam si qui contra hanc nostram ordinacionem procedentes reperti fuerint, et cum eodem comite camere nostre pactum huic nostre ordinacioni contrarium fecerint, si homines fuerint possessionati, possessionibus ipsorum privabimus, velud contumaces; si vero idem comes camere nostre, contra hanc ordinacionem processerit, extunc eundem vindicta capitalis sentencie puniri faciemus. Solvet autem nobis idem comes camere nostre, dictam sumpmam pecunie, in tribus terminis infrascriptis, videlicet: ducentas marcas, in festo beati Jacobi apostoli; et iterum tantum in festo beati Martini confessoris;[229] residuas vero ducentas marcas in dominica Circumdederunt, in terminis scilicet proxime affuturis,[230] sese invicem subsequentibus, simul cum decimis archyepiscopalibus, nobis solvere tenebitur; duppli penam incurret, si aliquiem (sic!) terminorum obmiserit in solvendo;[231] decimas autem archyepiscopales in eisdem terminis solucionum eidem domino archyepiscopo solvere tenebitur.
Sigillum majestat. tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. B. nr. 114.
380.
1335. Esztergom. 1. Apr. – Chanadinus archiepiscopus Strigoniensis, custodi ecclesie Strigon., pro villa Szelő et terra Rendvég, capellam, seu quartam circa Tirnaviam, in cambium confert.
Nos Chanadinus, Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpetuus, universis et singulis, ad quos presentes pervenerint, salutem in salutis auctore. Rerum spiritualium, ac temporalium permutaciones inter ecclesiasticas et laycas personas, utrimsque iuris regula suadente, rite, racionabiliter et legittime fieri non vetantur, duntaxat ipsarum rerum pensata qualitate, hinc inde partibus, facientibus permutacionem, utilitas maior et fructus uberior ex hoc valeat pervenire. Sane cum discretus vir et honestus, dominus Johannes custos ecclesie nostre, sive thesaurarius, per modum querulantis nobis sepius significare curaverit, aures nostras propulsando, quod officium custodie Strigoniensis ecclesie magnam requireret curam, pervigilem diligenciam pariter et expensam, et redditus, seu proventus eiusdem custodie, summam decem marcarum non excedant annuatim; asserens eciam prefatus Johannes, custos Strigoniensis, quandam villam, Zelew vocatam, et terram Rendweh, custodie annexas, in comitatu Newgradensi existentes, quas quidem possessiones
[229] 1335. 25. Jul.
[230] 11. Nov.
[231] 1336. 17. Jan.