cautelam, evidenciamque clariorem, privilegiari, sive in formam nostri privilegii redigi facere, ex benignitate regia dignaremur. Litterarum itaque nostro sigillo anuleo consignatarum pretactarum tenor talis est:
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendamus significantes, quibus expedit universis: qnod quia Mykowcha de Cheu, magistrum Stephanum castellanum de Wyssegrad sibi in filium adoptivum, sua bona voluntate elegit, ad hoc ut ipsam possessionem suam, post mortem suam, sibi relinquere valeat, ideo nos consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis eiusdem magistri Stephani, annuimus et promisimus eidem, ut quam primum ipso Mykowcha, sine herede defuncto, eadem possessio Chew, in comitatu Strigoniensi existens, ad manus nostras regias devolvetur, eandem ipsi magistro Stephano castellano de Wyssegrad, et non cuiquc alteri conferemus, iure perpetuo condonabimus possidendam, ymo iam prout nobis incumbit sibi annuimus eandem pleno iure. Datum, in alto castro, sabbato proximo ante festum Sancte Trinitatis,[221] anno Domini Millesimo CCC-o XX-mo nono.
Litterarum vero predicti conventus cruciferorum de Strigonio predictarum tenor talis est:
Tenorem vide sub. nr. 352. ubi 1334. 20. Mart.[222] ex ipso originali communicatur.
Mete autem, sive cursus metarum prenotalarum, ipsius possessionis Cheu, prout in dictis litteris nostris patentibus, per prefatum magistrum nobis demonstratis continentur, hoc ordine distinguntur: Incipit primo ab oriente ex parte possessionis monasterii de Pylys, circa unam arborem ilicis, ubi est meta terrea; abhinc circa eandem possessionem monasterii de Pylys currit ad meridiem ad unam metam terream, in qua stat una arbor ilicis; deinde per eandem plagam vadit ad unam metam terream, prope vineam erectam, in qua eciam stat una arbor ilicis; deinde tendit directe ad unam metam terream, in qua est arbor ilicis posita. Abhinc transeundo vallem, yt ad metam terream, in latere montis positam, in qua est arbor piri et ibi separatur a possessione dicti monasterii de Pylys. Deinde reflectitur ad occidentem, contiguando terre capituli Strigoniensis, vadit ad unam metam terream, in qua est lapis, terra coopertus. Abhinc modico inclinando ad septemtrionem, circa antiquas vineas, vadit ad unam metam terream in Byrch positam. Abhinc regirando ad eandem occidentem, inter terras arabiles, directe vadit ad unam metam terream, in qua sunt lapides cooperti. Deinde vadit directe ad unam metam terream, in qua est arbor pomi silvestris. Deinde directe tendit supra ad montem, ad metam terream, in qua est arbor ilicis cruce signata, et ibi separatur a possessione dicti capituli Strigoniensis. Deinde per magnum spacium, modicum girando ad septemtrionem, vadit ad metam terream, in uno Byrch positam, que distingit tribus possessionibus, scilicet: eidem possessioni Cheu, et abbati de Pylys, ac cruciferorum de Strigonio. Deinde directe regirando ad septemtrionem, vadit ad metam terream, in qua sunt lapides terra cooperti, et ibi separatur a possessione abbatis de Pylys. Abhinc yt directe ad metam terream; deinde ascendit supra ad Byrch, ad metam terream; deinde ascendit supra superius illud Berch., ad cacumen montis, ad unam metam terream. Abhinc vadit ad unam metam terream, prope finem ipsius montis positam. Deinde reflectitur ad orientem, transeundo pratum, vadit ad metam terream. Abhinc directe per eandem plagam, vadit ad unam metam terream, prope antiquum fossatum erectam. Abhinc inclinando modicum, quasi ad
[221] 1329. 17. Jun.
[222] 1334. 20. Mart.