terreas metas, de novo erectas, quarum una a parte orientali distingit possessionem Gyarmath, alia vero a parte occidentali possessionem Ebed; de quibus transit usque ad eundem montem Segor et ibi terminantur. Datum, sabbato proximo post octavas festi Corporis Christi,[213] anno vero eiusdem prenotato.
Nos igitur, iustis ac benignis peticionibus eorumdem Thome et Pauli, filiorum Jacobi,, specialium aule nostre tavarnicorum, regio cum favore inclinati, attendentes quod iusta et modesta peticio auribus regie pietatis displicere non debet, ymo magis ad exaudicionis graciam admitti meretur, tenorem dictarum litterarum rescripcionis prefati capituli, de verbo ad verbum presentibus transumpmendo, eatenus quatenus ipse littere suffragantur veritati et vigorem firmitatis habere dinoscuntur, et quemadmodum ipsa separacio et reambulacio dicte possessionis Gyarmat rite et legitime facta extitit, actoritate presencium ipsis Thome et Paulo, ac per eos ipsorum heredibus, heredumque suorum posteritatibus, perpetuo valere confirmamus, salvo iure ecclesie Albensis. Datum, in Wysegrad, in octavis festi Corporis Christi, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-mo quarto.
Sigillum tergo fuit appressum, sub quo legitur: palatini Wyllermi (neinpe: relacio). – Orig. membran., in Arch. Capit. Strigon. Lad. 38. fasc. 1. nr. 7. – Datum erronee dicitur: in octavis festi Corporis Christi, – quae hoc anno 2. Junii inciderunt, statulio antem quam rex transscribit et confirmat 3-a Junii, relatio capituli 4-a Junii facta esse dicitur. – Litteras has transsumit capit. Strigon. a 1378. – Ibidem: nr. 13.
361.
1334. Visegrád. 9. Jun. – Carolus I. rex, Nicolaum et Georgium nobiles, possessionem ipsorum Szelő, decem marcis grossorum, Chanadino archiepiscopo oppignorasse testatur.
Nos Karulus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendamus, significantes quibus expedit, tenore prescncium universis: quod Nicolaus, filius Edeuch, et Georgius, filius Berkuz nobiles, ad nostram presenciam personaliter accedentes, quandam possessionem ipsorum, in comitatu Neugradiensi, iuxta fluvium Ipwl existentem, Zcylu vocatam, possessionibus venerabilis in Christo patris domini Chanadim, Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem comitis perpetui, similiter Zylu (sic!) Mortunteluky et Verbenye vocatis, terna commetaneitate circumdatam, pro decem marcis grossorum compoti Budensis, plene habitis ab ipso domino archiepiscopo et receptis, eidem domino archiepiscopo, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet universis, eo iure et ea plenitudinis quantitate, quibus sibi pertinere dinoscuntur, a data presencium infra revolu[cione]m ipsius diei annualem est confessus pignori obligasse et obligavit coram nobis; tali vinculo penarie condicionis interserto, quod si ipsi infra revolucionem ipsius diei annualem, pro premissa pecunie quantitate, redimere non curarent, vel non possent coram nobis, extunc [cu]m excresscencia pene dupli, ab eodem domino archiepiscopo redimere tenerentur, ut se ad premissa spontanea voluntate, adherentes personaliter coram nobis, obligarunt. Datum in Vysegrad, in quindenis festi Corporis Christi, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-mo quarto.
Extus: Caroli regis super terra Zelew. – Sigillum maiest. tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. Q. nr. 77. – Edidit Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. 727.
[213] 1334. 4. Jun.