industriam, prospere dirigetur et salubria, dante Domino, suscipiet incrementa. Cum igitur idem electus, ut in commissa sibi ipsius ecclesie Nitriensis cura facilius proficere valeat, tuus favor sibi esse noscatur plurimum oportunus, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus eundem electum et commissam sibi ecclesiam tuam suffraganeam, habens pro nostra et apostolice sedis reverentia propensius commendatos, in ampliandis et conservandis viribus suis, sic eum tui favoris presidio prosequaris, quod ipse per tue auxilium gratie se possit in commisso sibi eiusdem ecclesie Nitriensis regimine utilius exercere, tuque divinam misericordiam et dicte sedis benevolentiam exinde valeas uberius promereri. Datum Auinione, V Idus Maii, pontificatus nostri anno decimo octavo.
In tergo manu medii aevi: Bulla ista apostolica probat ecclesiam Nitriensem fore subiectam et suffraganeam ecclesie Strigoniensis, ideo conservanda. – Bulla e cannabi pendet. – Orig. merabr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 47. Fasc. 2. nr. 4.
356.
1334. (Pozsony.) 31. Maii. – Capitulum Posoniense, Liphardum de Récse, nemus quoddam in Csölle, Andreae de Csurle, vendidisse testatur.
Universis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in salutis largitore. Ad universorum, tam presencium, quam futurorum noticiam, presencium serie volumus pervenire: quod Lyphardus, filius Petri dicti Reche, personaliter ad nostram accedens presenciam, vive vocis ministerio quoddam nemus suum, in superiori fine ville Churle, penes aquam, quod quidem uno fine vadit versus pontem ville Hehth, comiti Andree, filio Nicolai de Churle, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter, pro Viginti marcis denariorum Wyennensium, singulis decem pensis computatis, quibus quidem marcis idem Lyphardus eidem comiti Andree se fore dixit debitorem, dedit, vendidit et alienavit semper possidendum, tenendum pariter et habendum; obligavit idem Lyphardus nichilominus se, quod quicunque ex sua nacione premissi nemoris racione, ipsum comitem Andream, aut eius successores, successu temporis infestare niterentur, idem Lyphardus et eius successores vel heredes, ipsum comitem Andream, cum suis posteritatibus, tenebuntur super eo expedire et defendere, suis propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam, presentes nostro sigillo consignatas duximus concedendas. Datum, in die beate Petronelle virginis, anno Domini Millesimo trecentesimo tricesimo quarto.
A. B. C.
Sigillum e ceruleo et flavo serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Capit. Posoti., Publ. Capsa 14. fasc. 3. nr. 15.
357.
1334. Visegrád. 1. Jun. – Elisabetha regina, possessionem Gyarmath, filiis Jacobi, per capitulum Strigoniense, metis prius revisis, statui iubet.
Tenorem vide sub. nr. 360.