concepta fiducia, ex peractis suorum maturis fructibus studiorum, quod gratia sibi favente divina, prefata ecclesia Wesprimiensis, sub umbra sui nominis et per suum ministerium studiosum votiva, honoris et commodi suscipiet incrementa. Cum igitur, ut idem episcopus, in commissa sibi ecclesie Wesprimiensis predicte cura facilius proficere valeat, tuus favor esse noscitur plurimum oportunus, fraternitatem tuam rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus eundem episcopum suffraganeum tuum et commissam sibi ecclesiam, habens pro nostra et eiusdem sedis reverentia propensius commendatos, in ampliandis et conservandis iuribus suis et ipsius ecclesie sue; sic eum tui favoris presidio prosequaris, quod ipse per tue auxilium gratie, se possit in commisso sibi eiusdem ecclesie sue regimine utilius exercere, tuque proinde divinam misericordiam ac sedis eiusdem benivolentiam, uberius valeas promereri. Datum Auinione, VI Kalendas Maii, pontificatus nostri anno decimo octavo.
Extus manu medii aevi: Bulla apostolica, transmissa reverendo patri domino archiepiscopo Strigoniensi, tamquam metropolitano ecclesie Wesprimiensis, et conservanda que aliqualiter probat subiectionem predicte Vesprimiensis ecclesie. – Bulla e cannabi pendet. – Orig. membr., in Arch. Primat. Ecclesiast. Vet. nr. 2111/2.
354.
1334. (Esztergom.) 10. Maii. – Capitulum Strigoniense, Jacobum et Paulum possessiones suas Zsél et Mikófalva, in comitatu Neogradiensi sitas, magistro Petro vendidisse testatur.
Tbeophylus prepositus, et capitulum Strigoniensis ecclesie, omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam, harum serie litterarum volumus pervenire, quod discreto viro et honesto magistro Jacobo, filio comitis Mathey de Bechke, aule regie notario, et Paulo, filio Nycolai, fratre ipsius patrueli, pro se et pro predicto comite Mathe ac Nycolao fratre ipsorum ab una; comite Endree, filio Beke, serviente et procuratore, prout dixit, magistri Petri, filii comitis Biter, vice et nornine eiusdem domini sui, parte ex altera; coram nobis personaliter constitutis, predicti magistri Jacobus et Paulus, oraculo vive vocis sunt confessi: quod quasdam terras, seu possessiones ipsorum hereditarias, Seel et Mykouhaza vocatas, in comitatu Neugradiensi, juxta fluvium Kyurthus, a parte orientali circa terram eiusdem magistri Petri, similiter Seel nuncupatam, existentes et adiacentes, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis universis earundem, et specialiter molendino, terris arabilibus et incultis (sic!) silvis, nemoribus, fenetis et pratis, sub metis et terminis, quibus ipsorum predecessores, et per consequens ipsi usque modo, eam tenuerunt et possederunt, vendidissent, dedissent, statuissent at assignassent prefato magistro Petro, et per ipsum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro quinquaginta marcis fini argenti, prout iidem magister Jacobus et Paulus asseruerunt plene habitis et receptis ab eodem, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas. Insuper prefati magistri Jacobus et Paulus, tam pro se, quam pro suis, firmiter et sollempniter assumpserunt et se obligarunt, prefatum magistrum P[etrum et] suos heredes, in predictis terris seu possessionibus pacifice tenere et cum omni tranquilitate conservare, nec non ab om[nibus . . .] dictarum terrarum, seu possessionum,