non fuerint acta in tempore stili patrocinio perhennata. Igitur ad universorum noticiam presencium serie volumus pervenire, quod nobilis domina, domina Elyzabeth, soror nobilium virorum Foko et Andich de Ougya magistrorum, personaliter coram nobis constituta, vive vocis ministerio, quandam ancillam suam Ceciliam nomine, sed cognomine Wyolam, eciam personaliter coram nobis astantem, quam sibi dixit a domina sua matre, tempore sue maritacionis fuisse donatam et devolutam, in sue salutis et memorate sue matris augmentum, manumittens perpetue tradidit libertati. Sic, quod quicunque successu temporis ipsam Ceciliam nunc manumissam, et perpetuo liberam, racione pristine servitutis impetere vellent, ex tunc ipsa domina Elyzabeth, et eius successores, ipsam Ceciliam, cum omnibus suis heredibus utriusque sexus, defendere et expedire et tueri tenebuntur, propriis suis laboribus et expensis. Insuper eciam talis, qui sic predictam Ceciliam molestare moliretur, is scilicet, cui ipsius domine Elyzabeth benedicio vel malediccio prodesse vel obesse, si phas (sic!) est et licitum, anathematis vinculo innodetur. (sic!) In cuius manumissionis et libertati tradicionis memoriam, has nostro sigillo pendenti consignatas, duximus concedendas. Datum, in festo beati Nicolai confessoris, anno Domini Millesimo, trecentesimo tricesimo tercio.
A. B. C.
Sigillum e rubro et flavo serico pendebat. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 66. fasc. 2. nr. 46.
350.
(1333.) – – Abbates de Pilis et de Bakony, iuxta tenorem mandati apostolici, episcopos
Agriensem et Nitriensem, in causa finium archiepiscopatus Strigoniensis regulandorum, per Protum prepositum de Csernovans, iudicem delegatum, subdelegatos, a promulgatione censurarum, sub poena earumdem censurarum, inhibent.
Venerabilibus in Christo patribus et dominis, Nicolao Dei et apostolica gracia episcopo Agriensi et religioso viro fratri M.(esconi) et domino, per eandem episcopo Nitriensy, . . . de Pylisyo et Bocconio monasteriorum, divina providencia abbates religiosi, ordinis Cysterciensis, executores ad infrascripta a sede apostolica deputati, salutem et sinceram in Domino caritatem. Noverit vestra reverencia, litteram sanctissimi patris et domini, domini Innocencii, felicis recordacionis pape quarti, non viciatam, nec corruptam, sed vera eius bulla plumbea in filo canapis bullatam, per reverendum patrem dominum Chanadinum, Dei et apostolice sedis gracia supradicta, archiepiscopum Strigoniensem, presentatam nobis seu exhibitam extitisse, cuius tenor in publico instrumento, per magistrum Gyllermum, auctoritate apostolica notarium, recepto et confecto, incipienti in secunda sui linea, et finienti in eadem subscriptorum, et incipienti in penultima sui linea, nichil addito et finienti in eadem, publicam formam lacius et plenius est insertus; asserens idem dominus archiepiscopus coram nobis, per dominum Prhotum (sic!), prepositum domus Dei de Chernovans, ordinis Premonstratensis, dyocesis Wratislaviensis, iudicem a sede apostolica delegatum, et per vos suorum mandatorum, ymo verius apostolicorum, et forsitan per alios, contra tenorem prefate littere, se et suum capitulum, ac ecclesiam suam in causa fininium (sic!) regalandorum et episcopatuum limitum, qui ex argumenta debent comprobari,