et iacturam. Cuius eciam mete destruccionem se vidisse retulerunt, fide oculata. Datum, in festo beati Egidii confessoris et abbatis, anno Domini Millesimo CCC-mo tricesimo tercio.
Extus: Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia regi Hungarie pro domino Syffrido abbate monasterii sancti Benedicti de iuxta Goron et suo conventu, contra Petrum comitem fratrem Bors de Nemchen, super principalis mete destruccione et particula terre intra eandem metam habite occupacione, ad possessionem eiusdem monasterii Kouachy vocata pertinente, inquisitoria. – Subtus: Zubur. – Sigillum margini ext. fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 2. fasc. 1. nr. 8.
347.
1333. Visegrád. 29. Oct. – Obligatoriae Danielis, abbatis s. Andreae de Visegrád, coram Jacobo nuncio apostolico, super possessiene Örs, Seffrido abbati datae.
Nos frater Jacobus, operarius monasterii Crasensis et nuncius sedis apostolice ad partes Vngarie destinatus, significamus quibus expedit universis: quod religiosus vir dominus Daniel abbas monasterii sancti Andree, in nostri presencia et fratris Bernhardi, dilecti fratris nostri constitutus, se voluntate spontanea obligavit: quod ipse, una cum domino Syfrido abbate de Sancto Benedicto, post festum omnium sanctorum proxime affuturum statim sequenti die,[208] ibit ad villam dictam Vers, que eos communiter contingit, et ibidem de omnibus perceptis, ab eo tempore quo abbaciam sancti Andree intravit, a populis de ipsa villa Vers, ipsi abbati de Sancto Benedicto, persolveret mediam plenarie porcionem, de terragio videlicet, seu de muneribus, vel eciam de birsagiis, aut de feno, seu de aliis debitis quibuscunque; item promisit domos cum stabulo, quas et quod iuxta monasterium sancti Andree pro opere sui monasterii detexerat, absque omni mora cum bona tectura utiliter reparare; preterea eciam adiecit, quod si predictas soluciones, vel domorum tecturas protinus non perficeret, seu aliquo modo prorogaret, extunc ab ingressu ecclesie esset penitus interdictus. Datum, in domo nostra in Wisegrad, anno Domini M CCC XXXIII-o proxima sexta feria ante festum omnium sanctorum.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. in scheda chart., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 1. nr. 28.
348.
1333. (Szepeshely.) 4. Nov. – Capitulum Scepusiense, filios comitis Conradi de Gargow (Görgő), possessionem suam haereditariam, dimidietatem nempe villae Matheocz, coenobio de Stohl, Ord. s. Benedicti, perpetuo donasse, perhibet.
Ed. Wagner: Analecta Scepus. P. I. p. 409. – Fejér: Cod. Dipl. VIII/5. p. 215.
349.
1333. (Pozsony.) 6. Dec. – Capitulum Posoniense, dominam Elisabetham, ancillam suam Ceciliam, manumisisse perhibet.
Universis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in omnium Salvatore. Memoria hominum dilabitur, si
[208] 1333. 2. Nov.