Lodomeri, pro sua quarta filiali, ante mortem eiusdem domine matris sue, ipsos inpeteret, dictus comes Johannes in media parte, in alia vero parte ipsius quarte eadem domina Clara respondere tenebuntur. Adicientes eciam, quod dicta domina Clara nullum hominem advenam, in preiudicium dicti comitis Johannis, ad eandem curiam et possessionem adducere teneretur. Taliter se obligantes, quod si que parcium in premissis ordinacionibus quidquam affringerent et hoc, nostra amonicione premissa, infra quindenas emendare non curaret, extunc contra partem in premissis perseverantem in decem marcis, absque porcione iudicis, convinceretur eo facto. Datum, in festo divisionis apostolorum, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo tercio.
Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membran., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 22. fasc. 1. nr. 2.
344.
1333. Visegrád. 9. Aug. – Comes Paulus, judex curiae, possessionem Nyir, a possessione Kesztölcz metis, per capitulum Strigoniense sub juramento declaratis, separat.
[N]os comes Paulus, iudex curie excellentissimi et magnifici principis domini Karoli, Dei gracia illustris regis Hungarie, memorie commendantes significamus tenore presencium, quibus expedit universis: quod cum Alarch, filius Benk, honorabile capitulum ecclesie Strigoniensis, per formam legittime citacionis, iuxta seriem litterarum citatoriarum religiosi conventus cruciferorum, ecclesie sancti regis St(ephani) de eodem Strigonio, ad feriam secundam proximam post quindenas festivitatis Epiphanye Domini nunc elapsas, contra se ad regiam presenciam in causam attraxisset, et ipsa causa multiphariis, multiplicibusque dilatoriis terminis intervenientibus, secundum diem octavarum festi Dominice resurreccionis attinxisset.[200] Ipso termino adveniente, pretacto Alarch filio Benk, veras metas et metarum limitaciones cuiusdam possessionis sue aquisiticie, Nyr vocate, in comitatu Strigoniensi, in vicinitate possessionis memorati capituli Strigoniensis,[201] Keztelch nuncupate existentis, ex parte eiusdem possessionis Keztelch sequestrari et distingi facere postulante; discreto enim viro Demetrio, decano dicte ecclesie Strigoniensis, pro eodem capitulo Strigoniensi, cum sufficientibus procuratoriis litteris eiusdem capituli consurgente, et ipsum capitulum Strigoniense dictas veras metas predicte possessionis Nyr, ex parte prescripte possessionis Kezthelch, regni consuetudine requirente, sequestrari facere velle respondente, cum honorabili capitulo ecclesie Bndensis scribendo, per ipsum capitulum Strigoniense, vel eiusdem legittimos procuratores, tercia feria proxima post quindenas festi beati Georgii martiris,[202] tunc proxime venturas, legittimis vicinorum et commetaneorum eiusdem convocacionibus factis, veras metas et metales limitaciones dicte possessionis Nyr, ex parte pretacte possessionis Keztelch, iuxta regni consuetudinem, presentibus homine domini regis, et testimonio iam nominati capituli Budensis, sequestrari et ab invicem distingi; particulam enim in qua partes discordarent, per ipsum hominem regium, presente testimonio eiusdem capituli Budensis, una cum aliis probis viris, regali mensura mensurando estimari, seriemque premissorum, cum cursibus metarum, easdem possessiones ab invicem separancium, et estimacione particule litigiose, nostro iudiciario examini per partes, in litteris
[200] 1333. 25. Jan.
[201] 1333. 12. Apr.
[202] 1333. 11. Maii.