tamen pro eo, quod aliquibus annis citra certis ex causis huiusmodi capitulum in regno predicto non potuit annis singulis celebrari, dissolvitur ibidem religio, ac monasteria et loca dicti ordinis in regno consistencia supradicto, plurimum in spiritualibus et temporalibus sunt collapsa. Quare pro parte abbatum et priorum predictorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere ipsis et eorum ordini super premissis salubriter dignaremur. Nos igitur, qui statum quorumlibet regularium adaugeri, ac in dicto sancti Benedicti ordine virtutes crescere et vicia exstirpari, monasteria quoque et loca predicta in eodem regno consistencia, spiritualiter et temporaliter, auctore Domino reformari cupimus, oportunum in hac parte, prout ex debito nobis incumbit officii pastoralis, remedium adhibere, ac eiusdem Honorii predecessoris vestigiis inherere volentes, de fratrum nostrorum consilio, authoritale apostolica statuimus et iussimus expresse: quod deinceps in regno predicto abbatum et priorum predictorum, abbates proprios non habencium, tam exemptorum, quam non exemptorum, generale capitulum in aliquo monasterio eiusdem ordinis, ad hoc apto, debeat usque ad apostolice sedis beneplacitum, annis singulis celebrari. Et ut satutum et mandatum nostrum huiusmodi, debitum sortiretur (expunct.: aff) effectum, dilectis filiis . . . sancti Martini de Pannonia, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, et sancti Benedicti de Goron, monasteriorum abbatibus dicti ordinis, Jauriensis et Strigoniensis diocesis, anno primo, extunc singulis annis subsequentibus illis, qui ordinabuntur ad presidendum huiusmodi futuris capitulis celebrandis, convocandi authoritate apostolica abbates et priores predictos, de regno prefato, ad huiusmodi celebrandum capitulum; eosque cessante impedimento legittimo veniendi ad illud, monicione premissa, qualibet contradiccione et appellacione cessantibus, per censuram ecclesiasticam compellendi, quibuscunque privilegiis ipsis seu monasteriis et locis eorum, sub quavis forma vel expressione verborum ab apostolica sede concessis, que, quo ad hec, in nullo eis suffragari volumus, nequaquam obstantibus, plenam et liberam authoritate predicta concessimus potestatem. Volentes et authoritate apostolica decernentes, quod visitatores in huiusmodi capitulo deputandi, cum abbates dicti ordinis exemptos deponendos invenerint, id sedi apostolice non differant intimare, et quod abbates et priores ipsi, iuxta statutum eiusdem (expunct.: eiusdem) concilii alias in huiusmodi capituli celebracione procedant; et nichilominus hy, qui ut premittitur, ad presidendum eisdem celebrandis capitulis fuerint deputati, que in huiusmodi capitulis deliberacione provida ordinata (expunct.: fuerint) extiterint, faciant authoritate apostolica, per censuram eandem, sublato cuiuslibet contradiccionis et appellacionis obstaculo, firmiter observari. Quia igitur, sicut fidedigna relacio ad apostolatus nostri perduxit auditum, nonnulli ex vobis abbates et priores, predictos abbates proprios non habentes, in vestris civitatibus et dyoc(esibus) existentes, quominus ad huiusmodi capitulum convenire potuerint impedire ac eis, ne ad illud accederent inhibere, non sine temeritatis audacia, presumpserunt, non cupientes statutum nostrum huiusmodi inconcusse servari, ac talibus presumpcionibus obviare volentes, fraternitate (sic!) vestre in virtute sancte obediencie per apostolica scripta mandamus, quatmus ab omni impedimento, molestia et turbacione prefatis abbatibus et prioribus, quominus ipsi ad huiusmodi capitula celebranda annis singulis convenire libere valeant, per vos vel alium seu alios, publice vel occulte de cetero inferendis