suarum curam animarum et praesentare Domino Praeposito confirmandum, si inuentus fuerit idoneus, qui recognoscere tenebitur ipsum Praepositum vt ordinarium suum et Praeiatum et socios suos concanonicos venerari et in diuinis officiis curisque animarum sollicitus esse debet, alioquin - - ipse Praepositus - - admonitionibus praemissis, cum Consilio nostro, ciuium et Parochialium, sine strepitu iudicii priuandi et deponendi habebit plenariam potestatem. Praeterea idem sacerdos singulis annis perpetuo de prouentibus - - nobis Capitulo Poson. tenebitur soluere quinquaginta pensas latorum denariorum. - - Nichilominus in festo s. Saluatoris fratribus suis Capitulo Poson. dabit bonum prandium et honestum; debet etiam Dominum Praepositum in festo eodem, in Paschate et in Natiuitate Domini clenodiis secundum exigentiam et valorem suae possibilitatis diligenter honorare. Item ordinatum exstitit, quod - - per quoscunque - - testamenta fuerint facta, cum sacerdote parochiali interesse debent duae personae, vnus ciuis et alter Canonicus, qui ad hoc fuerint communiter deputati, ut sciatur, quid legatur Ecclesiae, vel sacerdoti, seu etiam Canonicis. - - Fuit etiam ordinatum, quod Missa B. Virginis, secundum ordinationem Domini Lodomerii, quondam Archiepiscopi Strigon., ab agris iuxta villam Samuth - - situatis, per eundem Lodomerium Archiepiscopum felicis recordationis ad ipsam missam virginis gloriosae legatis - - , nec non cum decima parte illorum, quae legantur Ecclesiae s. Saluatoris Custodem pertineat, cottidie solempniter celebranda. Praeterea idem Parochialis Sacerdos debet tenere consilio Ciuium suum Vicarium, - - qui continuo esse debet in Ecclesia administranda, seu exhibenda fidelibus animabus Ecclesiastica Sacramenta. Caeterum Scholasticum retinebit ad mensam suam, qui si sacerdos fuerit, ad officium Ecclesiae, praeter officium Scholastici, nullo vinculo sit adstrictus, sed a prima omnes horas cum suis scholaribus - - honeste exequatur, saluis illis iuribus suis minutis, quae in officiis funerum fieri consueuerunt. Item Dominum Praepositum debet recognoscere vt Dominum et Praelatum et suo parere iudicio spiritualiter et temporaliter. - - Pia consideratione annectimus, quod si per aliquem - - donatio fuerit facta - -, ad nullum alium, quam ad ipsam pertineat Ecclesiam. Sane etiam hoc iidem Iudex et ciues - - promiserunt, - - quod eundem sacerdotem in suis excessibus nec - - prece, vel precio - - fovebunt - -, sed una nobiscum ad eius correptionem astabunt. - - Datum feria sexta proxima ante Dominicam Inuocauit.
Fejér Cod. dipl. VIII. I. 615.