solari vicesimo secundo, Lunari X°., Anno cicli decemnouenali[516], clauium[517], aurei numeri[518], epactarum decimo.[519]
Sigillum parvum, ovale, angelum alis parum extensis stantem exhibet, perigraphe detrita. Vide pag. 451. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 20. Nr. 13. - Memorabile est, tam diversos computus hic occurrere, qui rarissime secus in diplomatibus nostris comparent, hoc autem iam aevo plane non. Sic alibi iam ostendimus (Kortan 51. et 513.) epactas ultimum occurrere a. 1163. in literis Stephani IV. Regis.
520.
1301. 13. Maii. - Bonifacius PP. VIII. Nicolaum Ostiensem Episcopum, Nuncium in Hungariam ablegans, Archiepiscopos, tum maxime Electum atque Administratorem Ecclesiae Strigon.--Legatum debito honore complecti iubet.
Raynaldus ad. a. 1301. Fejér Cod. dipl. VI. II. 311. sub nota. et VIII. I. 57. Theiner Mon. Hung. I. 385.
521.
1301. 31. Maii. - Capitulum Poson. Nicolaum de Dudvágh sororio suo Ladislao medietatem possessionis Tavarnok donasse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in salutis (largitore. Ad vniuersorum) noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod constitutus personaliter coram nobis Nicolaus filius Al(exandri, filij Mic)haelis de Dudwagy ... ab una parte; Ladislaus filius comitis Pamlen, sororius eiusdem Nicolai, pro se et pro Jacobo filio suo, ab altera; idem Nicolaus est confessus oraculo uiue uocis, (quod ips)e propter specialem dileccionem ipsius Jacobi, filij sororis sue et si plures deo concedente filios soror sua ab eodem Ladizlao habuerit, medietatem cuiusdam possessionis sue, per predecessores suos acquisite, Tauarnyk uocate, in vicinitate villarum seu possessionum subsequencium, videlicet fydimis, ville Pauli et kuste, ac Wedered existentem, sicut dixit, (cum fun)do Curie, aquis, seu cum vniuersis utilitatibus suis et pertinencijs, eidem Jacobo et fratribus suis, si quos soror sua ab eodem Ladizlao, ut prediximus, in posterum habuerit,
[516] Emansit: 19.
[517] Emansit: 17.
[518] Einansit: 10.
[519] Rectius: 9.