519.
1301. 22. Mart. - Seraphinus Praepositus Poson. filios Gregorii de Velk ratione dotis tres marcas solvisse testatur.
Nos magister Seraphinus prepositus Poson., significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod constituti coram nobis Stephanus et Johannes filij Michaelis de Vatha, Benedictus filius Karachini de Mogori, Nestesia et Elisabet filie ywanch de Velky ab una parte; Beck, Michael et Jacobus filij Gregorij de velk, ab altera, confessi sunt coram nobis viua voce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super dote et Dotalicijs, ac rebus Parafarnalibus filie ysaac, prioris vxoris ywanch, pro quibus contendebant predicti Stephanus et Johannes filij Michaelis, ac pro dote et dotalicijs, ac rebus parafornalibus domine Petronelle filie vrach, secunde uidelicet vxoris dicti ywanch, et quarta parte paternarum possessionum predictarum dominarum nestesie et elisabet, pro quibus eedem domine nestesia et elisabet, ac Benedictus filius Karachini contendebant et diu altercati fuissent; ad ultimum tamen mediantibus probis viris, Petro filio Johannis de yanych uidelicet et Petro filio andree de owgia, quos dicti Beck, Michael et Jacobus adduxerunt et farkasio filio andree de Owgia, Petro filio Kotov de Mogori, quos dicti Stephanus et Johannes filij Michaelis et Benedictus filius Karachini, ac predicte domine nestesia et elisabet adduxerunt, taliter concordassent, quod Beck, Michael et Jacobus filij Gregorij pro dote et Dotalicijs, ac rebus parapharnalibus, tam prioris vxoris ywanch, quam secunde, ac quarta parte paternarum possessionum dictarum dominarum Nestesie et elisabet deberent soluere tres marcas; quas quidem tres marcas dicti Stephanus, Johannes, Benedictus filius Karachini et dicte domine nestesia et elisabet confessi sunt coram nobis a predictis Beck, Michaele et Jacobo se recepisse plenarie et habere et sic eosdem Beck, Michaelem et Jacobum tam de dote filie ysaac, prioris vxoris ywanch, quam de dote et dotalicijs domine petronelle filie vrach, secunde uxoris predicti ywanch, ac quarta parte paternarum possionum nestesie et elisabet, filiarum ipsius ywanch, reddiderunt in nostri presencia penitus expeditos. Obligando se, quod quicunque processu temporum predictos Beck, Michaelem et Jacobum racione predictarum dotum et dotaliciorum, ac pro quarta parte dictarum dominarum uellet inpetere, uel uexare; extunc dicti Stephanus et Johannes filij Michaelis, Benedictus filius Karachini, domina Nestesia et elisabet tenerentur eosdem liberare et defendere proprijs suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus, Sigilli nostri munimine roboratas. Datum Posonij Anno domini M°. C°C°C°. primo, Jndiccione quarta decima, vndecimo kalendas aprilis. Anno