ad congregacionem Regni nostri futuram, ac deinde ad quindenas sancti Georgij martiris (8. Maii) prorogassemus, nostris litteris mediantibus, certis penis positis inter partes, que in prioribus litteris nostris memorialibus, exinde confectis, plenius continentur. Demum tamen idem venerabilis pater, dominus archyepiscopus et suum Capitulum, necnon magister Franciscus, prepositus ecclesie sancti Thome de promonthorio Strigon., frequentatis uicibus prius nobis per suos nuncios et procuratores speciales significare curarunt, quod ijdem uillicus et Ciues contra iudiciariam ordinacionem, diffinicionemque nostram, litterarum nostrarum tenori luculencius intersertam, presumpcione et auctoritate propria temere uenientes super populos siue iobagiones eiusdem domini Archyepiscopi et Capituli sui, ac eiusdem ecclesie sancti Thome exaccionem et collectam fecissent, fractis hostijs domorum et captis pignoribus eorumdem, qui collectam, per ipsos uiliicum et Ciues per solam facti potenciam temeraria et fastuosa presumpcione uiolenter indictam, sicut de iure debebant, soluere renuebant, lite pendente inter partes superius memoratas, predictos Jobagiones ipsorum, videlicet intra fossatum Strigoniense constituto, astare suo iudicio compellentes, et macella carnificum, ut ipsam Strigon. ecclesiam iure suo, ex ipsis macellis proueniente, defraudare et dampnificare valeant, a loco debito alias transferendo, et quod uillicum de Keztelch, Jobagionem eiusdem Capituli, contra libertatem ecclesie Strigon. et ordinacionis nostre seriem, in nostris contentam litteris, captiuassent et in suo detinerent carcere, captiuis uinculis mancipatum. Verum cum nos Strigonium casualiter uenissemus et predictis uillico, Juratis et uniuersis Ciuibus Strigon., ad nostram presenciam iudicialiter euocatis, asserciones utrarumque parcium, prout debuimus, seruato iuris ordine, secundum formam iudicij audientes, examinassemus; quia licet predictis Ciuibus in suis responsionibus, imprimis non sine notabili falsilate plurimum uariantibus, ad ultimum tamen, cum ad ueritatem negocij uentum fuit, prelibata iura ecclesie Strigon, ex propria confessione astruere et affirmare necesse habentibus; ipsum dominum Archyepiscopum et suum Capitulum, necnon ecclesiam sancti Thome predictam ante tempora coronacionis nostre et postea, tempore mote litis, nobis constitit euidenter, iobagiones, seu populos et quosdam censuales habuisse intra fossatum Strigon. et predictos iobagiones, seu populos in iudicando, ac aliam quamlibet iurisdiccionem in ipsos exercendo, pacifice et absque inquietacione aliqua possedisse et a suis censualibus sine contradiccione censum annuum percepisse, ac a macellis tributum accepisse et pariter exegisse; quia eciam discreti viri, magister Cyprianus, lector ecclesie Strigon.; magister Seraphynus, prepositus ecclesie Posoniensis; magister Wrkundynus, Cantor ecclesie Strigon.: magister Jacobus, Archydiaconus de Kamarun; magister Emericus, prepositus ecclesie sancti Georgij de Strigonio; magister Gregorius, frater comitis Ceeney, de genere