specialiter declarato, quod assumpserunt ijdem comes Ladizlaus et Nicolaus, filius Nicolay, frater suus, dictum dominum archiepiscopum et suos successores ab omnibus, racione prefate Possessionis Bulchu molestare uolentibus, defendere et expedire proprijs eorum laboribus et expensis. (V)t igitur huiusmodi permutacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec possit in irritum processu temporis retractari; presentes eidem domino archiepiscopo concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. (D)atum per manus discreti viri, magistri Theodorij, prepositi albensis, aule nostre viceCancellarij, dilecti et fidelis nostri. (A)nno domini M°. CC°. Nonagesimo quarto. Vndecimo Kalendas augusti, Regni autem nostri anno Quarto.
Sigillum, e rubro, flavo et caeruleo serico pendens et bene conservatum, exhibet, sed non sat correcte, Pray Syntagma de Sigillis Tab. IX. fig. 1. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 1. Nro. 10. - Edidit Fejér Cod. dipl. VI. I. pag. 296.
358.
1294. 29. Jul. - Andreas III. Magistratum et cives Strigon., ob violentiam in Capituli Strigon. iobagiones rite convictos et excommunicatos, ast liberalitate Archiepiscopi et Capituli absolutos, ab omni imposterum in eosdem iabagiones iurisdictione inhibet, ac curias et domos Capituli, intra fossatum Civitatis existentes, ab omnique collecta immunes, seriatim enumerat.
ANdreas, dei gracia (H)ungarie, (D)almacie, (C)Roacie, (R)ame, (S)eruie, (G)allicie, (L)odomerie, (C)umanie, (B)ulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui Regibus dat salutem. (S)opitas diffinitiue sentencie calculo peruerse et inpudice calumpniancium questiones, ne in recidiue dissensionis relabantur scrupulum, viuaci litterarum testimonio commendari, non solum canonicalium, Ciuiliumque decreuere cognitores iurium; sed et ipse Regalibus et principalibus ratificatus fastigijs, cuius non leuis esse debet auctoritas, ne immortales esse ualeant lites hominum calumpniosorum, obuiando malicijs, inrefragabili sanccione statuit mos antiquus. Cuius rei gracia vniuersorum noticie, presencium pariter et futurorum, duximus presentibus declarandum; Quod cum venerabilis pater, dominus Lodomerius, dei gracia archyepiscopus Strigon. et comes perpetuus loci eiusdem, dilectus et fidelis noster, et discreti viri, Capitulum ecclesie Strigon., super grauaminibus et oppressionibus populorum, seu iobagionum suorum, intra fossatum Strigoniense constitutorum, contra Stephanum iudicem, Juratos et uniuersos Ciues de Strigonio materiam questionis mouissent in figura iudicij coram nobis, et in ipsa lite inter partes extitisset diucius altercatum; et licet de parcium consona uoluntate ipsam causam primo