quod priuilegia Sanctissimorum patrum, Romanorum pontificum, videlicet Innocencij et Martini, confecta super facto libertatis et decimarum ordinis ipsorum, propter discrimina viarum et tempus inpacatum pro necessitatibus ipsorum defferre non valeret, pecijt instanter et humiliter a nobis, vt ipsa priuilegia, nec viciata, nec cancellata, de verbo ad verbum inseri faceremus. Cuius quidem Priuilegij prioris tenor talis est: Innocencius - - Secundi priuilegij tenor talis est: Martinus - - Datum Viterbij VIII. ydus Dec. Pontificatus nostri anno primo.
Nos igitur peticionem dicti Benedicti prepositi iustam esse et legitimam attendentes, predicta priuilegia, non rasa, non cancellata, non interlecta, nec in aliqua sui parte viciata, Presentibus nostris litteris de uerbo ad uerbum inseri fecimus, Sigilli nostri munimine roborando. Datum Strigonij anno domini M°. CC°. LXXXX°. III°. XVII°. kal. Octobris.
Sig. e viridi et flavo serico pendebat. Originale in Arch. Aerarii Reg. Hung. Acta Eccl. fasc. 35. Nro. 30. - Ed. Fejér Cod. dipl. VI. I- 257. tum memorat V. III. 110. in nota.
349.
1293. 18. Sept. - Bald Comes Scepus. in sequelam Nri. 345. duo iugera in Jemnik Capitulo Scepus. remittit.
Nos Bald, comes Scepusiensis, memorie commendantes, Significamus, quibus expedit, vniuersis, quod nos litteras venerabilis patris, ac domini nostri benefactoris Lodomerij, miseracione diuina Strigon. ecclesie archiepiscopi, locique eiusdem comitis perpetui, recepimus in hec uerba:
Sequitur Nrus. 345.
Nos itaque mandatis uenerabilis patris, domini benefactoris nostri, prout tenemur, in omnibus obedire cupientes; eidem capitulo terram duorum aratrorum in yempnik restituimus, cum omni iuris plenitudine, quiete et pacifice perpetuo et irreuocabiliter possidendam; quin immo populis de yempnik perpetuum imposuimus silencium, precipientes eisdem firmiter et districte, ne contra capitulum racione predicte terre ullam litis, uel contencionis materiam de cetero presumant, uel audeant innouare. Datum in castro, Anno domini M°. CC°. nonagesimo tercio, VIa. feria quatuor temporum autumpni.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Scepus. priv. Scrin. 8. fasc. 7. Nro. 2. - Breviter extr. Fejér Cod. dipl. VI. I. pag. 279.