Sancti martini de Scepus duo aratra terrarum de yempnik in concambium cuiusdam capelle asserant se habere; amiciciam uestram duximus presentibus requirendam, quatenus iuxta formam litterarum nostrarum patencium permittatis eosdem pacifice possidere, nostre peticionis interuentu; si creditis, nos profuisse uobis et prodesse in futurum. Datum Strigonij in festo beati Jacobi apostoli.
E Nro. 349.
346.
1293. 30. Jul. - Andreas III. Rex, cum illi relatum fuisset, "quod Ecclesia beati Jacobi de Saaros non Plebania, sed simplex esset Ecclesia Parochialis et suggestum sacerdotale extitisset," decimas intra territorium ipsius Ecclesiae existentes, "cum secundum approbatam consuetudinem regni nostri, non ad Parochiales Presbiteros, sed tantum ad Plebanos pertineat perceptio decimarum," castro suo voluit applicare; quia tamen per literas Lodomerii Archiepiscopi Strigon. "et per omnes Barones nostros, tunc temporis apud nos existentes," ecclesiam hanc "a suae institutionis exordio" semper plebaniam fuisse, resciuisset, decimas Plebano concedit. - Datum III. Kal. Aug.
Fejér Cod. dipl. VI. I. 254. et iterum XI. 417.
347.
1293. 4. Sept. - Andreas III. Rex feria sexta proxima ante festum Natiuitatis Beatae Virginis Strigonii commoratur.
Wenzel Cod. Arpad. V. 80.
348.
1293. 15. Sept. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. bullas Innocentii III. et Martini IV. Pontificum super libertatibus ordinis Praemonstratensium transscribit.
Lodomerius, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon. Locique eiusdem comes Perpetuus, Vniuersis xpi. fidelibus, quibus presens pagina ostendetur, salutem cum benediccione paterna. Significamus vobis, quod frater Benedictus, vir religiosus, prepositus Monasterij b. Michaelis Archangeli de Cherna (sic) ordinis premonstratensis, nobis exposuit, ad nostram presenciam accedendo.