amputantes, eisque ex officio Judicatus nostri silencium perpetuum imponentes. Vt igitur huiusmodi sentenciam iam prolatam robur optineat perpetue firmitatis, nec processv temporis valeat retractari, presentes litteras appensione sigilli nostri, eidem Domino archiepiscopo et eius ecclesie dari fecimus communitas. Datum Bude in Crastino Mathie apostoly. Anno Domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo Tercio.
Sigillum sat bene conservatum scutum cordiforme, tribus lineis divisum, exhibet, cui quadrupes cum cruce simplici prominenti insistit; cum hac Epigraphe: + S. Marcelli Comitis; (vide pag. 33.) dependet autem e rubro et viridi serico. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 1. Nro. 8. - Edidit Fejér Cod dipl. VI. I. pag. 270.
343.
1293. 11. Martii. - Andreas III. transscribit et confirraat Nrum. 342.
Andreas, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum, tam presencium, quam futurorum noticiam, harum serie uolumus per (sic) peruenire, Quod comes Mauricius, officialis venerabilis patris domini Lodomerij, archiepiscopi dei gracia Strigon., comitisque perpetui loci eiusdem, vice et nomine eiusdem venerabilis patris, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegium comitis Marcelli, viceiudicis Curie nostre, confectum super perpetuactone cuiusdam terre, seu possessionis Ladizlai, Johannis et Nicolai, filiorum Stephani de Paztuh, Kemence uocate, facta eidem venerabili patri et per eum archiepiscopatui Strigon., petens a nobis cum instancia, ut idem priuilegium ratum habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Sequitur Nrus. 342.
Nos igitur peticionibus predicti comitis Mauricij iustis et legitimis, fauorabiliter inclinati, predictum priuilegium comitis Marcelli, viceiudicis Curie nostre, non abrasum, non cancellatum, non diminutum, nec in aliqua sui parte viciatum, ratum habentes et acceptum, de uerbo ad uerbum presentibus insertum, auctoritate nostri priuilegij duximus confirmandum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, magistri Theodori, albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo tercio. Quinto ydus Marcz. Regni autem nostri anno tercio.