domini M. CC. LXXX. octauo confectis, acceptando ratificans et confirmans, ipsum tributuim moderando, quantum uidelicet de quibuslibet rebus, ad ipsum tributum deferendis, exigi deberet atque recipi, tali disposicione, presentibus infra verbaliter inserta (intelligit praesens Documentum) duxisset limitandum" Inferius vero observat: "per Ladislaum vero Regem - - ipsius tribitti exaccio moderata et limitata fuisse. - -" Ceterum compositum illud esse ex instrumentis et libris, aetate Ladislai IV. longe antiquioribus, diploma ipsum edicit. Utinam iniqua antiquitatibus nostris fortuna antiqua haec "instrumenta, libros et nociones Capituli Strigon." nobis non invidisset! Ast vel sic diploma hoc, ut iam Fejér observavit, "tum spectato numorum usualium cursu, tum eciam commercii intuitu, maximi est momenti." - Ed. Engel Gesch. d. Ungr. Reichs. I. 501.; Fejér Cod. dipl. VII. II. 188. ambo ad a. 1295., et ib. pag. 232. ad a. 1288., tomo autem VII. V. ad a. 1198. et Endlicher ad a. 1288. Monum. Arpad. 609.
216.
1288. 25. Apr. - Ladislaus Praepositus Strigon., possessionem suam Gyerki Capitulo Strigon. confert, coram Capitulo Nitriensi.
Capitulum ecclesie Nitriensis, Omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentem paginam inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam testimonio presencium volumus peruenire, Quod Discretus vir, magister Ladizlaus, prepositus sancte Strigoniensis ecclesie, ad nostram personalitar ueniens presenciam, uolens terrena celestijs (sic) commutare, retulit nobis ministerio uiue vocis, quod quia de bonis dicte Strigoniensis ecclesie ad promocionem sui honoris tanta percepisse allegarat, vt eidem ecclesie de eisdem inter Humane fragilitatis euentus satisfacere minime potuisset; nolens suam conscienciam racione bonorum ipsius ecclesie, iam per eundem perceptorum, spiritualiter honerare, sed pocius elemosinis alleuiare; quandam possessionem suam, Gereky vocatam, in Comitatu Huntensi iuxta fluuium Ipul existentem, empticiam et eciam pro meritorijs seruicijs suis a domino Rege Ladizlao optentam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs vniuersis, sub eisdem metis terminis, quibus per ipsum habita extitit et possessa, in perpetuam elemosinam dedit, donauit et contulit Capitulo eiusdem Strigoniensis ecclesie perpetuo iure et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. In cuius donacionis testimonium nostrum priuilegium cum pendenti nostro sigillo eidem Strigoniensi Capitulo, ad peticionem eiusdem domini Ladizlai prepositi duximus concedendum. Datum per manus domini Farkasij, lectoris ecclesie nostre. Anno ab incarnacione domini M°. CC°. octoagesimo octauo. Septimo kalendas Maij.
In complicato inferiori margine: "Super possessione Gereki prope fluuium Ipol, in Comitatu Hontensi." Sig. minus sat bene conservatum, e caeruleo serico