pendet. Orig. nitide scriptum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 19. fasc. 1. Nro. 7.- Ed. Cod. Strig. II. 156.; Wenzel Cod. Arp. IX. 488. - Datum erronee appositum est et quidem in ipso originali; Ladislaum Praepositum enim iam a. 1279. mortuum esse, pag. 140. vidimus.
217.
1288. 27. Apr. - Capitulum Strigon. fundum Curiae suae a Nicolao sutore, quod domum concrematam reaedificare et censum solvere recusasset, ademptam, Michaeli sartori confert.
Vniuersis, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Strigoniensis salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod cum edificia Nycolai, filij Jacobi, sutoris, Jobagionis nostri, de Contrata ecclesie sancti Laurencij de Strigonio, fuissent casualiter concremata et a sex annis retroactis in eodem fundo curie, videlicet super terra nostra, in qua domus sue antea consistebant, alia edificia sibi reficere recusasset et nobis pensionem dimidie marce argenti in illis sex annis elapsis, preter collectas et alias exacciones, que nobis ex parte ipsius Nycolai ad ordinem et exemplum aliorum populorum nostrorum sicut terre dominis competit, debebantur, per nos frequenter requisitus et monitus eciam, soluere denegasset, se in diuersis locis et partibus continue absentando; Nos in facto eiusdem fundi curie respicientes nostre ecclesie meliora, et lucro ac comodo terre nostre carere nolentes, nec eiusdem Nycolai absenciam et negligenciam ualentes ulterius sustinere; predictam aream curie, inter domos Dame et Johannis fabri constitutam, ad presens uacuam et edificijs destitutam, Michaeli sartori et suis posteritatibus concedendam irreuocabiliter et perpetuo duximus statuendam; ita uidelicet, quod preter collectas et alias exacciones, contribuciones et presentaciones, que pro tempore fuerint emergentes, idem Mychael sartor et sue posteritates, annis singulis in perpetuum dabunt nobis et nostris successoribus circa festum sancti Mychaelis archangeli de Septembri sex pensas denariorum vyennensium, minus decem denarijs, ad presens dimidiam marcam fini argenti et tria pondera facientes, uel soluent denarios vsuales, pro tempore currentes, tanti ualoris, pro terragio, siue censu, que nobis pretextu domorum suarum, quas in predicto fundo curie construent et facient suis laboribus et expensis, et ecclesie nostre ex parte eorum annuatim et perpetuo, prout prediximus, debebuntur. Preterea eidem Mychaeli sartori fecimus hanc graciam specialem, ut hoc anno presenti predictam pensionem circa festum sancti Martini propter nouitatem suam nobis soluere teneatur, in reliquis annis prenotatam pensitacionem, sicut premisimus, in festo sancti Mychaelis arcangeli soluturus. In cuius rey memoriam et perpetuam firmitatem