debita emologata firmitate potiri euo quolibet optentura. Hinc est, quod discretus vir, magister Paulus, sancte Strigon. ecclesie prepositus, legum doctor, fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegia illustrium regum, nostrorum antecessorum, memorie recolende, super tributo seu telonio Strigon., necnon taxacione quantitatis telonij seu tributi ipsius, de mercibus quibuslibet et extimacionibus rerum quarumlibet, quid et quantum tributi nomine de singulis debeatur; petens cum instancia, sub nostra bulla rescribi tenores et contenta eorumdem, et specialiter estimaciones seu taxaciones rerum et mercimoniorum, que per Strigonium, uel extra prope deferuntur, cis et circa per terram ingredi, uel per danobium, in ciuitatem Strigon. applicare mercatores ipsi non ualentes interdum, cum nisi de causa iustissima excusentur, non possunt, nec debent sine pena debita usitata locum dicti declinare tributi. Ex quibus quidem priuilegijs tenor primi talis est:
Sequitur Tomi I. Nrus. 140. pag. 156.
Item sicut in antiquis instrumentis - - - cet. Vide Nrum. 215.
Item tenor priuilegij domini Regis andree secundi est talis:
Sequitur Tomi I. Nrus. 373. pag. 310.
Item tenor priuilegij domini Bele quarti, bone memorie, quondam illustris Regis Hungarie est talis:
Sequitur Tomi I. Nrus. 555. pag. 424.
Item tenor priuilegij Chak, magistri Tawarnicorum eiusdem domini Bele Regis, est talis[377]:
Sequitur Tomi I. Nrus. 499. pag. 386.
Item tenor patencium domini Stephani litterarum quinti, quondam incliti Regis Hungarie, est huiusmodi:
Sequitur Tomi I. Nrus. 742. pag. 575.
Item tenor priuilegij eiusdem Moys palatini, est talis:
Sequitur Tomi I. Nrus. 743. pag. 576.
Nos igitur priuilegia predictorum predecessorum nostrorum, felicium recordacionum, illustrium Regum Hungarie, de uerbo ad uerbum, presentata nostre gracie, inseri facientes, prefataque priuilegia non cancellata, non abrasa, non contaminata, nec in aliqua sui parte uiciata, in quarta[378] uidelicet, filijs sericeis, ceraque appensis, clara prorsus et munda reperientes, ac exigente iusticia, omnino iusta, rata habentes et accepta, ad peticionem et racionabilem instanciam eiusdem magistri P. prepositi Strigon. duximus contirmanda, duplicisque nostri sigilli munimine consignanda. Datum per manus venerabilis patris Th., Episcopi Waciensis, aule nostre Cancellarij, dilectis (sic)
[377] Erronne tamen ponitur in hoc et in Andreae III. transsumpto ad a. 1255.
[378] Rectius: charta.