Jurandi religione dependant, per quod aduersarij eorum, qui ville, vel villanis nocuerint, pro conuictis per omnia plenarie censeantur. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras, dupplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris, domini Th. Episcopi Waciensis, aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri. anno domini Millesimo CCmo. LXXXmo. octauo, Regni autem nostri anno Sextodecimo, Indiccione prima, Ouartodecimo kalendas Maij.
E transsumpto Sigismundi Regis a. 1412. In Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. fasc. 4. Nro. 5. - Ed. Cod. Strig. II. 157. Wenzel Cod. Arp. IX. 462.
214.
1288. 18. Apr. - Ladislaus IV., transscribit et confirmat Privilegia Capituli Strigon. super Tributo Strigon.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Eximia Regalis fastigij celsitudo, tam illustris trabee summitate potita, talenti, sibi diuinitus crediti, circumspeccior dispensatrix, metiri reuera debet, ut expedit ex condigno, consentaneo, fideliori testimonio evangelice veritatis, ut que sunt dei, deo, queque eciam terrena, cesarey numismatis iupressa karactere seu figura, ad dei omnipotentis gloriam et honorem non solum noue deuocionis oblacio in uictimam offerat olocausti, quynimo uirtus nichil exilior, dudum in sacrosanctis dei ecclesijs sanccius largitorum, quesitorumue sev partorum illibacior conseruatrix, sanctissimis xpi. ecclesijs firmius conseruet oblata in elemosinam sempiternam, ut sicut ipsa ortodoxa dei ecclesia, mater sacrosancte religionis et fidei xpiane, xpti sanguine Rubricate, sicut supra firmam sita petram, debet soliditate perpetua perennari; sic et ipsa dotalicia regum et mundi principum dedicata deo felicius largitiua, que sanctissimis dei ecclesijs et ministris altarium, tam in possessionibus rerum mobilium et inmobilium, quamque iurium omnium, seu prouentuum, uectigalium uidelicet, teloniorumque, omnibus regni nostri indifferenter ecclesijs, potissimum tamen sancte Strigon. ecclesie a nostrorum felicium antecessorum, Hungarie Regum perplurium largicionibus, uetustissimis a temporibus, quorum memoria non existit, ut priuilegia in palam exhibent et demonstrant intuentibus eorumdem, iugiter debeant inuiolata seruari omne futurum in ewm (sic), ut et hactenus suum robur in preteritum uendicarunt, inconcussa stabilitate fulcita, nostrisque sub Bullis Regijs, licet ex abumdanti, in eternam rei memoriam ratificanda, puplicanda, seu eciam confirmanda, de certa nostra, nostrorumque baronum omnium examinacione