et fidelis nostri. Anno domini M°. CC°. Octuagesimo Octawo, Regni autem nostri anno Sextodecimo. Indiccione Prima, Quartodecimo kalendas may.
Sig. e rubro et viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 40. fasc. 3. Nro. 3. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. III. 403.
215.
1288. 18. April. - Tributum fori Strigon., per Ladislaum IV. Regem ex antiquis instrumentis consignatum.
Item sicut in antiquis instrumentis, priuilegijs, munimentis et scriptis, libris et nocionibus eiusdem Strigon. Capituli uidimus seriatim, quibus omnis fides et certa credencia debet merito adhiberi, mercimoniorum et rerum uenalium, seu bonorum forensium, de quibus predictis preposito et Capitulo Strigon. ecclesie et Religiosis dominabus abbatisse et sanctimonialibus beate virginis de Insula Strigon. tributa solita more debentur, ad soluendum eadem tributa, hee sunt estimaciones et taxaciones huiusmodi siue tales, de quibus primo decima datur preposito ecclesie sancti Thome de promontio Strigon.: mercator autem, de Ruscya ueniens, unius equi, siue in Pest, siue Strigonij, siue alibi descendant, et similiter hij, qui pelles deferunt caras, soluunt dimidiam marcam. Item si de Bulgan, qui dicitur Marchia, ciues Strigon. portent vinum, siue in karinis, siue in curribus, de qualibet Tunella soluent duo pondera. Item si homines de marchia vina deferunt in Strigonium, de viginti Tunellis Soluunt unam marcam. Item si vina uenalia de quocumque locorum Strigonium deferantur, siue de Symigio, siue de Zala, siue de Sukurou[379], siue eciam de Pest, siue in Carina, siue in curru, de qualibet Tunella[380] unum pondus debetur. Item de qualibet Carina de vino Bulgan tributarijs datur ultra tributum supradictum vnus cubulus de vino. Item si vina de Marchia, uel de alijs Locis delata Strigonium, aliqui extranei siue in aurifodinam, uel eciam in Boemiam, quocumque extra regnum[381], de qualibet Tunella debet emptor unum pondus, ante quam transeat danubium.
Item si panni ueniunt, de quadraginta pecijs pannorum coloratorum, una marca debetur; sed pro qualibet pecia Scarlete soluunt mercatores quatuor pondera. Item de quadraginta pecijs de sindone vnam marcam. Item si mercatores ueneti ueniant, centesimam partem omnium mercimoniorum suorum
[379] In transsumpto Andreae III. a. 1290.: Sukurov. In transsumpto autem Ludovici I. a. 1365.: Sokoro.
[380] Ib. Tutenella.
[381] Emansit: deferant.