213.
1288. 18. Apr. - Ladislaus IV., pro parte populorum Ecclesiae Strigon. praecipue villae Szebelléb, antiquas libertates confirmat.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, Salutem in actore salutis. Quoniam regie conuenit maiestati sacrosanctas Dei ecclesias, in quibus queritur et inuenitur salus et venia peccatorum, sicut alijs dotibus et beneficijs stipare munificencius donatiuis, sic eciam in sui libertate conseruare donata, ut possessiones et bona ecclesie et Jobagiones, ad dei ecclesiam pertinentes, nullis iniuriosis Comitum, seu aliorum potentatuum laicalium distracti, interdum eciam citacionibus, litibus et pulsati, Iudicio debeant indebite molestari; nobis dei per graciam in tronum regni sublimatis, multociens sancte Strigoniensis ecclesie a nostris antecessoribus, felicium[375] regni Hungarie super populorum suorum libertatibus, in quibus ipsa sancta Strigoniensis ecclesia merum et mixtum Imperium habere dinoscitur, fuerunt exhibita priuilegia, hoc expressissime continencia, contenta ipsorum intuentibus et tenores, Quod populi omnes vniuersi et singuli, possessiones et ville ipsius sancte Strigoniensis Ecclesie, in quibuscunque Regni nostri partibus constituti, seu constitute sint, nonnisi eiusdem sancte Strigoniensis ecclesie prelati, venerabilis videlicet patris nostri, domini sancte Strigoniensis[376] archiepiscopi, in quocunque Judicio graui, uel leui, magno ac paruo teneantur astare; Illi videlicet, qui possessiones incolunt archiepiscopales et suorum propriorum Jobagionum censentur nomine seu vocantur; Alij autem Jobagiones honorabilium virorum fratrum nostrorum, eiusdem sancte Strigoniensis ecclesie prepositi videlicet et Capituli, nullius alterius Judicis regni nostri, vtpote comitis palatini, Judicis Curie nostre, uel alterius, quocumque idem nomine appelletur, preterquam ipsius sancte Strigoniensis ecclesie prepositi, uel Judicis, seu comitis ipsius prepositi et Capituli, qui ab eisdem fuerit pro tempore constitutus, si cause qualitas hoc requirit, coram alio forsan Citatus iudice, uel Comite, comparere teneatur; quod eciam sub regie indignacionis interminacione omnibus prorsus regni nostri Iudicibus auctoritate presencium districcius imperamus. Eximentes unacum omnibus alijs sancte Strigoniensis ecclesie possessionibus et Jobagionibus omnibus, tam generaliter, quam eciam specialiter villam Zebheleb, vicinam ville Nempty, prope Corponam, et villam Gereky, prope Ipul, et omnes alias a Iurisdicione Comitis Huntensis nominati, qui pro tempore de regia gracia fuerit constitutus, qui vero aliquem Jobagionum dicte ecclesie Strigoniensis, in Zebheleb commorantem, ciuilibus
[375] Emansit: Recordacionum, Regibus.
[376] Scilicet: Ecclesie.