offendere inuentos in via, seu itinere constitutos; quodsi quisquam decetero descensum facere in possessionibus et villis dicte ecclesie, uel eciam iobagiones eorumdem fratrum nostrorum offendere suis in uijs, ac itineribus commeantes presumserit temeraria audacia, seu spiritu petulanti, nullam aliam probacionem contra illos, taliter predictam ecclesiam offendentes, prestari uolumus, ac uigore nostri presentis priuilegij firmius et mandamus, per eos uidelicet, qui sancte Strigoniensis ecclesie lites exercent, Archiepiscopi scilicet in possessionibus archiepiscopalibus, ac Capituli in ipsius bonis spectantibus ad eosdem, nisi quod decanus ecclesie ipsius, vnacum comite ecclesie, qui preest de uoluntate ecclesie, uel libere ville villico, adiuncto decano, usque ad centum marcas quitquid suis affirmauerint iuramentis, plenissime credatur eisdem tanquam si modo alio approbata de consuetudine regni nostri copiosissimo testium numero, omnia et singula dampna illata ecclesie fuissent liquidius comprobata; sin autem maius centum marcis dampnum ipsi ecclesie dicatur forsitan fore factum, predictis personis decani et comitis, additis alijs duobus canonicis ipsius ecclesie, quantacunque quantitas extiterit dampni dati, plene et integre sufficiat, et tanquam eficacissima pro ipsa ecclesia talis probacio habeatur. Hoc adiecto, quod in archiepiscopalibus dampnis loco decani et Canonicorum, totidem sue aule Capellani, computato loco unius spoliate uidelicet ville, uel iobagionis illius sacerdote, eciam si dicti Capellani canonici non existant, consimiliter acceptentur, cum et per prauos Homines et potentes, agentes illicita, sepe copia subtraitur testium et probacionum facultas iniuriosius angustatur. Adicimus eciam Huic nostre celsitudinis omne in euum priuilegio optenturo (?), vt si illi, qui sancte Strigoniensis ecclesie dampna suis in bonis, seu possessionibus intulerunt ante istud nostre serenitatis priuilegiale indultum, siue postea, reperiantur et alijs personis nostro in regno consimiliter nocuisse, quod de bonis, seu rebus eorundem nocuorum mobilibus et imobilibus primum omnium primo qualitate, seu quantitate offense ipsius sancte Strigoniensis ecclesie satisfiat, ac postmodum, si aliquid de rebus et bonis ipsorum malefactorum amplius forte superfuerit, quod residuum fuerit, resarciatur tunc demum, ac soluatur ceteris dampnum passis; taliter semper sancta Strigoniensi ecclesia, preposita in satisfaccione sibi debita ceteris omnium omnibus dampnum passis, concurrentibus sancta Strigoniensi ecclesia cum eadem. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris, domini Th(ome) Episcopi Waciensis, Aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. C°C°. LXXX°. octauo, Regni autem nostri anno Sextodecimo, Indiccione prima, Quartodecimo kalendas maij.
Sig. e serico albo et viridi pendebat. Orig. in Arch. Frim. Sec. Lad. A. fasc. 1. Nro. 3. - Ed. Cod. Strig. I. 92.