venia peccatorum, sicut alijs dotibus et beneficijs stipare munificencius donatiuis, sic eciam in sui libertate conseruare, primitus condonata, ut possessiones et bona ecclesie, ac iobagiones, ad dei ecclesiam pertinentes, nullis iniuriosis comitum, seu aliorum potentatuum Laycalium districti iudicio, indebitis citacionibus appulsati, uexari debeant falsis et inanibus confictis plerumque calumpnijs, litibus et expensis; nobis nostri saluatoris per graciam in tronum Regium felicius sublimatis, multociens sancte Strigoniensis ecclesia a nostris antecessoribus felicium recordacionum Regum Hungarie super populorum suorum libertatibus, in quibus ipsa sancta Strigoniensis ecclesia merum et mixtum inperium habere dinoscitur, ac liberam in suos iobagiones ac Wassallos per omnia potestatem, fuerunt exhibita priuilegia, hoc expressissime continencia, contenta ipsorum intuentibus et tenores, quod populi omnes eorum, uniuerse possessiones et ville, ac singula dotalicia, seu immobilia bona ipsius sancte Strigoniensis ecclesie, in quibuscunque regni nostri partibus constituti, seu constitute sint, nonnisi eiusdem sancte Strigoniensis ecclesie Prelati, venerabilis scilicet patris nostri domini sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopi in quocunque iudicio, seu causa graui, vel leui, magno, paruoue teneantur astare; illi uidelicet, qui possessiones incolunt Archiepiscopales, et suorum propriorum iobagionum cessentur (sic) nomine seu uocantur; alij autem iobagiones Honorabilium virorum, fratrum nostrorum, sancte Strigoniensis ecclesie uidelicet prepositi et Capituli, nullius alterius iudicis regni nostri, utpote nostri comitis Palatini, necnon iudicis Curie nostre, uel alterius, quocumque ijdem nomine apellentur, preterquam ipsius sancte Strigoniensis ecclesie prepositi, vel iudicis, seu comitis ipsius prepositi et Capituli, qui fuerit ab eisdem pro tempore constitutus, si cause qualitas hoc requirit, coram alio forsan citatus iudice, uel comite, comparere teneantur, quod eciam sub Regie indignacionis interminacione omnibus prorsus regni nostri iudicibus ac comitibus passim districcius imperamus. Verum, quia sacrosanctas dei ecclesias omni volumus immunitate potiri, eisdem plenissima de Regie liberalitatis munificencia priuilegia tribuentes, ne latronum, predonum et spoliatorum regni nostri, crassancium magis, ymmo permaxime in dei ecclesias, bona ac possessiones earum, remaneant maleficia impunita; sacrosanctam Strigoniensem ecclesiam, matrem tocius regni nostri, seu magistram, a qua sola Regali diademate insigniti, Regimen regni et tronum conscendimus imperandi, hoc duximus privilegio, ualituro in perpetuum, muniendum, ut nullus baronum regni nostri, uidelicet nec comes palatinus, nec magister Tawarnicorum nostrorum, nec iudex curie nostre, nec comes prouincie alicuius regni nostri, nec eciam quispiam alius nobilis, descensus aliquos audeat facere super possessiones, bona, seu villas ipsius sancte Strigoniensis ecclesie, nec eciam aliquis presummat racione parilj spoliare easdem possessiones et villas, necnon iobagiones ipsorum