est largita, debeant esse mansura et omnis prorsus diminucionis extranea seu aduersa. Hinc est, quod cum nuper nobis apud Strigonium resipiscere preterias nostris de transgressionibus, auctore domino, studio meliore protractis, fratres nostri, sancte Strigoniensis ecclesie Capitulum, nobis quedam sua priuilegia de tributo, seu Strigoniensi telonio, olym Regio, demum pro remedio animarum felicium nostrorum antecessorum in perpetuam ipsi Strigon. ecclesie elemosinam elargito, exhibuerunt, priuilegium clare memorie Emirici Regis confirmatorium dicti tributi pristine seu donacionis antique, prius dudum facte, ac reuerentissime memorie Regis Bele, incliti aui nostri; cuius quidem priuilegij quidam interpretacione maligna uiolare calumpniose uolentes continenciam et tenorem, cum etsi dicta sint luce priuilegia clariora, sollicitam tamen per dubitacionem conficte fucatam ne ius nostre ecclesie ualeat taliter per emulos inumbrari, aliquos maliciose transeuntes circa Strigonium prope ciuitatem, licet extra, studiose in fraudem telonij non soluendi eo tueri conantur et defendere conantur ab ipsa solucione tributi, quod sepedicti uectigalis in fraudem detractant ingredi ciuitatem, inde sibi solamen euasionis indebite prestolantes, vnde possunt merito reuera in penam committere uectigalis; quoniam eo ipso, quod in euasione taliter telonij sepedicti aliunde declinant, debent[373] omnia perdere, que deferunt, secundum approbatam consuetudinem nostre patrie, necnon racione parili, ut credimus, cuiuslibet regionis, sicut eciam iurisperiti testantur; quare Regalis sentencie deliberacione sanccimus, quod siue per Durug transitum ante ciuitatem Strigon. nolentes ingredi, faciant, siue per Banhida, siue per aliam quamcunque uiam de Buda uel de Pest, aut uicinis abinde partibus commeantes, uersus Jaurinum transeuntes, nisi apud Strigonium telonio debito persoluto, in pena committant non soluti, prout expedit, uectigalis, et apud Jaurinum ualeant exigi, quod tenentur, pena condigna preter hoc, secundum morem nostre patrie, tales pro modo commissi seuerius percellendi. Verum quia plerisque hominum peruersorum opere precium esse dinoscitur, calumpniari iusticiam, ac assuetudinalis decencie nisi ferius (sic) refragari, contra eandem sanctam Strigon. ecclesiam aliud eciam absurdum audiuimus per aliquos petulancius attemptari, quod cum mercatores omnes de ultra Renum, aut de francia, conterminisue illis partibus, aut eciam de Venecijs uenientes, debite pareant solucioni tributi in omnibus ipsorum mercibus, quas deportant, soli Viennenses et Ratisponenses et illis conuicini, omnes uidelicet Cysrenenses in omnibus alijs exsolucionibus tributorum rerum quarumlibet, per ipsos in Regnum Hungarie delatarum, se cum alijs mercatoribus similiter ad tributa Strigon. ecclesie teneri fatentur, excepto, quod de pannis coloratis, de quorum pecijs quadraginta ab omnibus alijs mercatoribus
[373] In alio exempl.: debeant.