Capitalis; deinde procedit ad quoddam paruum Nemus, quod quidem nemus uadit ultra et ibi est meta, que distinguit a terra Alexandri, filij Galus, iuxta paludem Welchec et transit ipsam paludem et uadit ad unam metam, de illa meta procedit ad fluuium Nitrie et ibidem iuxta fluuium Nitrie est meta; deinde transit Nitriam, iuxta quam ultra est meta a parte ville keer et deinde uadit ad montem uersus occasum solis ad terram Tharan et ibi sunt due mete; deinde uadit per eundem montem ad ipsam Tharan et ibi est meta, que distingit a terris ville keer et deinde tendit iuxta Tharan supra per longitudinem montis et ibi est meta, de qua meta uadit iuxta uallem Tharan per tres metas et transit uallem et ibi est meta, que distingit a terris Tharan et Dobozd; deinde descendit iterum ad fluuium Nitrie per uirgultum et exigendo (sic) uirgultum, est meta et de illa meta dirigitur iterum ad fluuium Nitrie iuxta terram Nicolai memorati et ibi transit magnam viam, iuxta quam viam est meta et de illa meta transit eumdem fluuium Nitrie ad predictam arborem piri, ubi est meta Capitalis, de qua sumpsit inicium et ibi terminatur. Preterea septem vinee supradicte de eadem Pagran, sicut idem Geroldus dixit, hoc modo situantur, quarum prima est prope villam Pagran; secunda est inter vineas populorum archiepiscopi, in qua est arbor Sorbelli; tercia est inter vineas Episcopi Nitriensis et Abbatis Zuburiensis, in qua est arbor piri, que wlgariter dicitur Bokbyzu; quarta est in monte Gezthe; quinta est inter vineas populorum archiepiscopi, in qua est arbor piri antiqui, que dicitur teleleu; sexta est superius villam eiusdem Pagran, prope quam separat una arbor piri, que dicitur Gudula; Septima est retro ortum populorum ecclesie sancti Benedicti, cui a parte orientali vinea Ladislai, filij Bees, vicinatur. Terre vero de eadem Pagran arabiles, prout Geroldus memoratus asseruit, ad duas particulas disiunguntur; terre siquidem in superiori loco exempti, ab vna parte terra ecclesie de Zubur, ab alia parte terra Episcopi Nitriensis vicinantur, cuius longitudo ad uallem Malantha extenditur; alia uero particula terre est ab alia parte fluuij Pagran, cui a parte ville Lapas terra Thome, filij Andree clerici, vicinatur, cuius longitudo protenditur uersus terram ville Bodok et ibi terminatur. Presertim quandam particulam terre de eadem inferiori Berench per Nicolaum, filium Johannis memoratum, Alexandro, filio Galus de Sceleus, olim impignoratam, idem magister Martinus redemit ab eodem, sicut idem Alexander id coram nobis est confessus. In cuius rei memoriam et perpetue stabilitatis incrementum concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, magistri farkasij, lectoris ecclesie nostre, anno domini M°. C°C°. octugesimo septimo.
A. B. C.
Sigillum e rubro et viridi serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Nitr. fasc. X. Nr. 54. - Edidit, sed nimis erronee et absque descriptione metarum Fejér Cod. ipl. VII. II. pag. 115.