199.
1287. 8. Jul. - Capitulum Strigon., Paulum Canonicum Poson. portiones suas in Ozor, Okoli, Csölle et Simperg, Ecclesiae Poson. donasse testatur.
Universis, presentes litteras inspecturis, Capitulum Strigon. ecclesie salutem in domino sempiternam. ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nobilis vir, magister Paulus, filius Benedicti, Canonicus Posoniensis, coram nobis personaliter constitutus, considerans, se sancte matris ecclesie, que regenerat fideles in xpo., meritis, oracionibus et suffragijs apud celi dominum salubriter adiuuari, porciones suas de possessionibus, terris, seu villis uzur, ocoly, Churle et Simperg vocatis, ipsum de iure Hereditario contingentes, saluis tamen porcionibus Johannis et Petri, fratrum suorum, ecclesie Sancti Saluatoris de Posonio, et eius preposito et Capitulo, ex voto pie mentis dedit, optulit et donauit in elemosynam sempiternam, totum ius proprietatis et dominij in ipsam Posoniensem ecclesiam et eius prepositum et fratres, seu Capitulum de predictis possessionibus suis irreuocabiliter, ac irretractabiliter, ac perpetuo, ex tytulo huiusmodi donacionis transfundens, transferens et conuertens. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem, presentes ad peticionem et instanciam eiusdem magistri Pauli, sigilli nostri appensione fdedimus communitas, datum per manus discreti viri, magistri Cipriani, ecclesie nostre lectoris, Anno domini Mmo. CCmo. octuagesimo septimo, octauo Idus Julij.
E transsumpto Capituli Strigon. a. 1400. In Arch. Cap. Poson. priv. Capsa C. asc. 11. Nr. 121. - Ed. Wenzel Cod. Arp. IV. 304.
200.
1287. 2. Aug. - Cardinales Sede Romana vacante, Lodomerio Archiepiscopo iniungunt, ut Reginam e custodia et carcere liberare studeat, eique tam dotalicia, quam alia iura sua in regno faciat assignari. - Datum Rome apud s. Sabynam IV. Nonas Augusti, anno Domini M°. CC°. LXXX°. septimo. Apostolica sede vacante.
Fejér Cod. dipl. V. III. 363.