201.
1287. 23. Aug. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon., possessionem Gyorok, a Thoma de genere Hunth-Páznán pro illatis damnis obtentam, cedit filiis Páznáni de Lék, pro possessione eorum Bogdan et pro 220 marcis argenti.
Lodomerius, miseracione diuina sancte Strigon. ecclesie archiepiscopus, eiusdemque loci comes perpetuus, vniuersis xpi. fidelibus, quibus ostendentur presentes, salutem in actore salutis. Ad vniuersorum noticiam harum serie litterarum volumus peruenire, Quod cum nobilis vir Thomas, filius Abraham de genere Hunth-Paznan, nobis et ecclesie nostre ab olim dampna plurima intulisset in deuastacionibus possessionum, direpcionibus et detencionibus decimarum nostrarum, propter que eciam excommunicacionis fuerat sentencia innodatus; tamen eodem Thoma comite ad humilitatis meritum, per compunccionis spiritum redeunte, Licet nobis dampna illata per eumdem pluries, summam excederent per accumulacionis speciem trium milium marcarum; Nos tamen cum eodem, more benigni pastoris, mansuetudinis officium exhibentes, iuxta ordinacionem et precum instanciam magnifici viri Mathey, tunc Palatini, bonae memoriae, et aliorum multorum, totam summam dampnorum condescendendo remisimus et reduximus circa summam trecentarum marcarum argenti decime combustionis; pro qua quidem quantitate pecunie obtulit nobis idem Thomas comes, cum Abraham, dicto Obichk, fratre suo, presencialiter constituto, quandam possessionem suam, Gyorok vocatam, sitam in comitatu Nitriensi, in solutum, iure perpetuo possidendam, in nos et sanctam Strigon. ecclesiam iure proprietatis et dominij tradito et translato, in presencia Capitulorum Jauriensis et Posoniensis ecclesiarum, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs eiusdem possessionis, in metis et terminis antiquis, quibus idem Thomas et frater eius abraham ex donacione regia habuerunt, tenuerunt et pacifice possederunt. Verum quia eadem possessio Gyorok a terminis possessionum ecclesie distabat spacio longiori, ac per nobiles regni, conterminales possessiones habentes, ipsi Gyorok vicinaliter adiacentes, nobis fuerat questio susscitata et euicta quantum ad ius vicinitatis iure municipali sev consuetudine approbata; volentes litis materiam amputare et id eligere, quod sit ecclesie magis profuturum, eandem possessionem Gyorok dedimus et tradidimus vendicionis et permutacionis iure, nobilibus viris Vencezlao et Stephano comitibus, ac Dominico, filijs Paznani de Lek, in concambium possessionis eorumdem, Bogdan vocate, vicine possessioni nostre et sancte Strigon. ecclesie, Bogdan similiter nuncupate et contigualiter adherenti. Et quia ipsa possessio Gyorok dictam possessionem Bogdan in qualitate valoris et vtilitate circumstanciarum plurimum excedebat, ab eisdem nobilibus Wencezlao et Stephano ac Dominico prenotatis, in recompensacionem preeminencie sev valoris, recepimus secundum ordinacionem proborum virorum, ducentas et viginti marcas argenti, prenominatam possessionem