196.
1287. 13. Apr. - Comes Lampertus de genere Huntpáznán, pro praedio Raich, terras suas in Békásmegyer, Dorog ot Csév Capitulo Strigon. tradit, coram Conventu Cruciferorum Strigon.
A. B. C
Frater Hermanus magister, et vniuersi fratres cruciferorum ecclesie sancti Stephani regis de Strigonio, vniuersis, quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore, qui est uera salus. Ad vniuersorum noticiam tenore huius scripti volumus peruenire, Quod Comes Lampertus, filius Pazdan, de genere Huntpazdan (sic), ad nostram venit, cum Cazmerio filio suo, presenciam et nobis dixit, quod particulas possessionum suarum in Bekasmeger ante Budam, in Dorogk et Cheu, iuxta viam et Ciuitatem Strigoniensem habitas, dedisset Capitulo Strigon. et coram nobis cum suis priuilegijs donauit, coram omnibus suis commetaneis et proximis, et non contradicentibus, perpetuo et irreuocabiliter possidendas et tenendas. E conuerso idem Capitulum ipsi Comiti Lamperto et filio suo donauit quoddam predium suum Raich cum piscina in fluuio Arua et alijs suis vtilitatibus, sicut eis dominus Endre rex contulit, similiter perpetuo iure et irreuocabiliter possidendum et tenendum, in filios filiorum et heredum per heredes, cuius priuilegium iciem Capitulum coram nobis eidem assignauit. In Cuius permutacionis tesstimonium partes a nobis sibi presentes dari postularunt, et nos suadente iusticia duximus easdem concedendas. Datum in octauis passce. Anno domini M°. C°C°. LXXX°. VII°.
Sig. bene conservatum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 26. fasc. 2. Nro. 8. - Ed. Cod. Strig. II. 155.; Wenzel Cod. Arp. IX. 458.
197.
1287. 27. Apr. - Capitulum Albense, Comitem Demetrium, filium Comitis Nicolai de genere Pylis, medietatem possessionis Sarkan in Comitatu Strigon. Petro et Zoard filiis Comitis Nicolai, nepotis Weech, triginta quinque marcis communis argenti vendidisse testatur. - Datum VI. kal. Aprilis.
Wenzel Cod. Arp. IX. 455. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. III. 392.