Item super sexaginta quatuor Castronibus, una pecude pascuali, trecentis gallinis et sex Marcis, de populis communibus, pro minutis (sic) ad coquinam prepositi expensatis, de quibus medietas debuit Capitulo prouenire; Item super duabus tunelljs vini de potok; que omnia secundum formam amicabilis composicionis, deducta primitus porcione prepositali pro medietate valoris, pro quatuor Marcis estimarunt: iurabit idem prepositus, quod ad redimendam invtilem uexacionem populorum suorum et Capituli, quia aliter euadere non poterant, expendit domino Regi et baronibus et iniuriose a populis Capituli non recepit.
Item super dimidia Marca de Capella de daman, diffinitum est, quod Capitulum quo iure defendat, exhiberet instrumenta, siue testes, siue alias probaciones et si placuerit, ius habere: prepositus refundere teneatur coram nobis, cum se recepisse, tamquam sibi debitam, sit confessus. Si uero defecerint instrumentis, siue testibus, siue alijs probacionibus exhibendis: ad prepositum diffinita est pertinere pleno iure Capella antedicta.
Item quod ecclesias prepositus non debeat ullo modo consecrare, nec posse ponere primarium lapidem, nec alia, que munus consecracionis desiderant, debere attemptare et si forte contrauentum iuris attemptauit umbra, in opere pocius diffinitur, quam veritas subeat in effectum.
Item super possessionibus, ecclesie beati Martini, collatis per dominum regem Belam, felicis recordacionis, quas ipse prepositus hactenus tenuit et possedit, de quibus predicti Canonici petunt porcionem; determinatum est: ut tam idem prepositus sua priuilegia et instrumenta, quibus mediantibus ipsas possessiones tenuit et possedit, quam eciam Canonici sua iura, quibus iuuari se credunt, in quindenis sancti Georgij, nunc uenturis (8. Maii) coram nobis exhibebunt et proponent.
Item de Capellis, sue iurisdicioni subiectis, in plebaniam erigendis, sine licencia nostra ipse prepositus penitus inhibetur.
De expensis, petitis in libello, dictom prepositum duxerunt absoluendum, preter expensas, in litteris nostris comprehensas, super quibus determinatum est, quod secundum continenciam litterarum nostrarum memorialium, Ipolitus lector secundum taxacionem ipsorum arbitrorum, ad quantitatem unius marce et non ultra, apud ecclesiam beatj Martinj coram discretis abbate sancte Marie de Scepus et plebano de Guylnech, post aduentum ipsorum Canonicorum ad sanctum Martinum in Scepus, vicesimo secundo die iurabit et si iurare presumpserit, quantitatem iuratam prepositus eidem soluere teneatur.
Vltimo fuit diffinitum, quod omnes canonici ipsius ecclesie sancti Martinj sine delectu et differencia personarum per prepositum compellantur ad residenciam faciendam et quod interesse debeant horis diurnis pariter et nocturnis et Quoscunque uero ex eisdem Canonicis prope (sic) iustam causam et